AAS 29 (1937), p. 100
qua alia, nostra hac aetate praesentissimae ac pernecessariae,
quae omnem vitae actionem, fundamenti instar, praecedat oportet,
mirum in modum conducent, primum coetus studii causa
instituti, deinde habitae identidem per hebdomadam de socia^
libus rebus congressiones, tum acroases ex ordine factae, ac
postremo omnia varii generis coepta, quae id maxime spectent,
ut ostendant qua ratione qualive via oeconomicae quaestiones
christiane expediantur.
Tam apte conformati Actionis Catholicae milites non est
dubium quin apud eos, quos habeant operis participes, primi
exsistant apostoli, atque adiutricem sacerdotibus suam commodantes
operam, assidue contendant sive veritatis lumen latius
propagare, sive tot tantasque tum corporis tum animi miserias
in mediis societatibus levare, quae Dei administrorum ideo obnituntur
compluries navitati, quod vel temere concepta de clero
opinione laborant, vel religionem ipsam miserandum in modum
neglegunt. Hac iidem ratione, presbyteros usu atque exercitatione
praeditos in ducatum adhibentes, viriliter animoque
magno conspirabunt ad operariorum multitudini in religiosis
rebus assidendum; quod summae Nobis est curae, utpote quod
instrumentum ex omnibus aptissimum habeamus, quo artifices,
dilecti filii Nostri, a communistarum fallaciis defendantur.
Praeter hanc vim, quae in singulos saepe privatim at salubriter
semper efficienterque influit, sodalium Actionis Catholicae
est, modo verbis modo scriptis, eam late disseminare doctrinam,
quae in publicis Summorum Pontificum documentis inest,
quaeque ad rem publicam christiane administrandam conducit.
Ad Actionem Catholicam, in copiarum veluti modum, consociationes
consistunt, quas iam Nosmet ipsi eiusdem auxiliarías
appellavimus. Iamvero huiusmodi quoque consociationes paterno
studio, hoc loco, hortamur eas, de quibus agimus, praestantissimas
partes sibi deposcere, quae nostris hisce diebus
tanti intersunt, quanti interesse maxime possunt.
Sed praeterea animum heic Nostrum ad eas sodalitates convertimus,
quae aut viris ex eodem ordine aut mulieribus eo-