AAS 29 (1937), p. 99

Dei administros nominatim opus est vitae modestia, tenuitate,
abstinentia eo usque eminere ut sese apud fideles ad absolutissimam
referant formam Divini Magistri, qui de seipso fidenter
loquebatur : « Vulpes f oveas habent et volueres caeli nidos : Filius
autem hominis non habet ubi caput reclinet ». Quotidia- 45
nis enim experimentis cognitum est tenuioris vitae sacerdotes,
qui ex evangelica doctrina suis reipsa utilitatibus nullo modo
inserviant, mirifica semper conferre in christianam plebem
beneficia: uti exemplis S. Vincentii a Paulo, S. Ioannis B.
Vianney, S. Iosephi B. Cottolengo, S. Ioannis Bosco, innumerabilium
aliorum confirmatur; dum, contra, avari sacerdotes,
qui omnia emolumentis suis et commodis metiantur, ut in eisdem
Encyclicis Litteris Nostris ostendimus, quamvis eo impietatis
non processerint, quo ludas Christi proditor, nihilominus
vanum « aes sonans » atque inane « cymbalum tinniens » 46
exsistent; ac saepenumero tantum aberit ut iidem in fideles divinam
defundant gratiam, ut potius ab iisdem prohibeant.
Quodsi utriusque cleri sacerdotes e suo cuiusque muneris officio
opes convenit administrare, meminerint tamen, non modo caritatis
iustitiaeque leges sibi esse diligentissime observandas, verum
etiam singulariter enitendum ut sese pauperum reipsa
patres exhibeant.
Post Clerum, carissimos e laicorum ordine filios Nostros
paterne compellamus in Catholica Actione militantes, quam
tantopere et in amore habemus et, pro opportunitate, « adiumentum
peculiari Dei providentia » in tam difficili rerum cursu
Ecclesiae datum professi sumus. Actio nimirum Catholica, cum
in hoc demum certet, ut Iesus Christus, tum in singulos, cum in
domesticum civilemque convictum feliciter dominetur, sociali,
ut aiunt, apostolatu defungi dicenda est. Ea igitur prae primis
constanter elaboret necesse est, ut sodalium suorum animos,
quam diligentissime potest, excolat, atque ad certamina Dei
causa certanda exerceat. Sodalium huiusmodi institutioni, si

4 5 MATTH., VIII, 20.

4 6 / Gor., XIII, 1.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.