AAS 29 (1937), p. 104

compositam, eoncidere pronum est; utque maxime patribus
familias ac iuvenibus opera suppeditent. Quod ut civitatis gubernatores
consequantur,, bonorum possessores impellant ad
ea onera, communis omnium utilitatis gratia, subeunda, quae
si recusent, neque civilis societas neque possessores ipsi in
tuto esse possint. At in id suscepta a rei publicae moderatoribus
consilia eiusmodi sane esse debent, ut revera ad eos pertineant,
qui et opibus copiisque affluant, et easdem cotidie in
proximorum grave detrimentum adaugeant.
Publicam autem ipsius civitatis administrationem, cuius aliquando
sunt Deo et societati rationes reddendae, tanta niti oportet
prudentia tanta sobrietate, ut ex ea cives omnes exemplum
sibi sumant. Per hoc temporis, si unquam alias, molestissimum
illud, quo cunctae gentes premuntur rerum oeconomicarum discrimen
postulat, ut qui peramplis utuntur fortunis, tantorum
civium sudore ac labore quaesitis, communem tantummodo
utilitatem intendant et, ut possunt, diligentissime augeant.
Publici etiam magistratus ac minoris ordinis administri
ex religione cumulate modesteque officio satisfaciant,
exemplum sibi hac de re a praeclarissimis illis viris petentes,
qui, aut patrum aut nostra memoria, per industriam et laborem
sese rei publicae commodis impendere non dubitaverit.
In mutuis vero populorum commerciis quam primum
commenticia impedimenta omnia in genere oeconomico
discutienda sunt, a suspicionibus potissimum et simultatibus
hinc illinc enata, quippe cum populi omnes unam dumtaxat
efficiant familiam, a Deo utique ortam.
At pariter Civitatum principes Ecclesiam sinant esse liberam
ad divinitus sibi concreditum munus in animorum salutem
praestandum, si velint, data adiutrice opera, hac etiam via, populos
a saevissima nostrorum temporum procella efficienter liberare.
Iure optimo nostra hac aetate animorum vires ubique
terrarum sollicite incitantur; quandoquidem propulsandum
malum, si modo unde idem primo exsurgat aestimetur, animos
praecipue afficere dicendum est; atque ex corruptis funditus opi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.