AAS 29 (1937), p. 262

quibusque adiacentibus insulis; ad orientem autem Masin, Tambazon et
Buyallao insulas. Insuper, plene assentiente venerabili Fratre Iacobo
Paulo Mae Closkey, dioecesis Jarensis seu S. Elisabeth Episcopo, ab
hac dioecesi Maestre de Campo insulam seiungimus, atque ex omnibus
hisce territoriis distractis novam Praefecturam Apostolicam, «Mindorensem
» appellandam, erigimus et constituimus, cuius proinde fines
iidem erunt ac insularum, quibus illa constat. Novae autem huius Praefecturae
Apostolicae Mindorensis sedem in oppido Calapàn statuimus;
eamdemque Sacrae Congregationi de Propaganda Fide, prout de iure,
subiicimus; eius pro tempore Praefectis Apostolicis omnia concedimus
iura et privilegia, quibus ceteri per orbem Praefecti Apostolici gaudent
ac pollent, eosque omnibus oneribus et obligationibus adstringimus, quibus
ceteri adstringuntur. Ad haec vero omnia et singula exsecutioni
mandanda quem supra diximus venerabilem Fratrem Delegatum Apostolicum
in Philippinis Insulis deligimus ac propterea ei tribuimus
facultates necessarias et opportunas etiam subdelegandi ad effectum de
quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, atque
controversias dirimendi in exsecutionis actu quomodolibet orituras; eidemque
onus imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem
intra annum, ab his Litteris datis Computandum, authenticum peractae
exsecutionis actorum exemplar transmittendi. Quae omnia, ut supra
disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
vel excerptis et sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel ofìicio
constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus
haberetur, si exhibitae vel ostensae forent. Nulli ergo hominum
hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, mandati et
voluntatis Nostrae infringere, vel ei contraire liceat; si quis autem hoc
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo sexto, die secunda mensis iulii, Pontificatus Nostri anno quintodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

Cancellarius 8. R. E. S. C. Consistorialis a Secretis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco £& Plumbi

Reg. in Cane, Ap., Vol. LV, n. J¡5 _ Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.