AAS 29 (1937), p. 294

sensu, de apostolicae potestatis plenitudine, e Vicariatu Apostolico de
Wuhu civiles subpraefecturas de Tsiki, ñhenhsien, Siuning, Kimen,
Ihsien in civili provincia de Anhwei, nec non civilem subpraefeeturam
de Wuyuan in provincia civili de Kiangsi seiungimus ac separamus, harumque
territorium, iisdem finibus quibus subpraefecturae ipsae circumscriptum,
in novam Praefecturam Apostolicam erigimus et constituimus,
eamque, a principe subpraefecturae de Siuning urbe, de Tunki nuncupari
statuimus, atque Missionariis Filiis Immaculati Cordis Beatae Mariae
Virginis, qui quintum iam annum in regione illa apostolico studio adlaborant,
ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum, concredimus.
Huic igitur novae Praefecturae de Tunhi eiusque pro tempore Praefectis
Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Praesules
iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut
supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus,
contrariis quibuscumque non obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris
haberetur si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis
vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die vicesima secunda mensis februarii, Pontificatus
Nostri anno sextodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius S. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Dominicus Spolverini, Archiep. Larissen. Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco ffî Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVI, n. 56 _ Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.