AAS 29 (1937), p. 295

DE LOLO

VICARIATUS APOSTOLICUS DE BUTA DISMEMBRATUR ET NOVA ERIGITUR PRAEFECTURA
APOSTOLICA (( DE LOLO ».

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo facilius aptiusque christiano nomini inter infideles propagando
consulatur, maxime opportunum videtur latissima plerumque missionum
territoria in partes dividere novasque erigere missiones aliis Evangelii
praeconibus concredendas. Quod quidem in praesenti faciendum duximus
in amplissimo Vicariatus Apostolici de Buta in Congo Belgico territorio.
De consulto itaque venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum,
suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum, qui sua interesse
praesumant consensu, de apostolicae potestatis plenitudine, tenore praesentium,
a Vicariatus Apostolici de Buta territorio totam regionem separamus,
quae districtus de Lolo et de Moenge cum eiusdem nominis missionalibus
stationibus, necnon statione de EJcama complectitur, eamque in
novam Praefecturam Apostolicam de Lolo nuncupandam erigimus et
constituimus, atque dilectorum filiorum Ordinis Praemonstratensis Patrum
ex Abbatia Postulensi, qui sedulo tantoque ibidem studio adlaborant
missionalibus curis, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum,
concredimus. Novae igitur huic Praefecturae Apostolicae de
Lolo eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura,
privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae
earumque Praefecti iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter
iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida
esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Harum autem Litterarum transumptis aut excerptis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae
forent. Nemini vero hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.