AAS 29 (1937), p. 380

rialem eis Coronam dilargientes, eam summopere commendamus
; eosdemque etiam atque etiam admonemus -— Nostro quoque
interposito exemplo — ut ne uno quidem-die, etsi tot tantisque
curis laboribusque pressi, ab iis precibus abstineant.
Hisce de causis, Venerabiles Fratres, opportunum duximus
vos, ac per vos vestrates omnes, ad piam eiusmodi precationem
impense adhortari; neque dubitamus vos, commendationi huic
Nostrae libenter, ut soletis, respondentes, uberes esse fructus
collecturos. At aliud quoque est, quod in praesens, Encyclicas
has Litteras exarantes Nos movet; cupimus scilicet ut Nobiscum
omnes, quotquot in Christo habemus filios, immortales summae
Dei Parenti grates agant ob recuperatam feliciter a Nobis firmiorem
valetudinem. Id, ut occasione data iam scripsimus, 1
Lexoviensis virginis impetrationi, Theresiae nempe ab Infante
Iesu, acceptum referimus; at novimus etiam omnia nobis a Deo
Optimo Maximo per Deiparae manus impertiri.
Ac postremo, quandoquidem nuperrime, per publicam prelo
editam scriptionem, Beatissimae Virgini summa iniuria temerario
ausu illata est, contineri non possumus quin, hanc opportunitatem
nacti, una cum illius Nationis Episcopis ac populo,
quae Mariam « Reginam Regni Poloniae » veneratur, et eidem
Augustae Reginae, Nostrae quoque pietatis officio, debitam satisfactionem
adhibeamus, et universo catholico orbi sacrilegum
hoc facinus, quod apud gentem civili urbanitate excultam impune
patratum sit, conquerendo indignandoque denuntiemus.
Interea vero, divinarum gratiarum auspicem paternaeque
benevolentiae Nostrae testem, cum vobis, Venerabiles Fratres,
tum gregi unicuique vestrum concredito, Apostolicam Benedictionem
amantissime in Domino impertimus.
Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die xxix mensis
Septembris, in festo Dedicationis S. Michaelis Archangeli, anno
MDCCCCXXXVII, Pontificatus Nostri decimo sexto.

PIUS PP. XI

i V. pag. seq. 381.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.