AAS 29 (1937), p. 392

suffragante quoque venerabili Fratre Hamleto Ioanne Cicognani, Archiepiscopo
Titulari Laodicensi in Phrygia, et in Foederatis Americae
Septentrionalis Statibus Delegato Apostolico, omnibus mature perpensis,
ac suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua
interesse praesumant consensu, ea quae sequuntur apostolicae potestatis
plenitudine statuimus ac decernimus. Primo quidem a memorata
provincia Cincinnatensi dioecesim Detroitensem, ex cuius territorii
avulsa parte aliis Nostris sub plumbo Litteris Ecclesiarum in orde,
hac ipsa die datis, novam constituimus dioecesim Lansingensem, una
cum clero et populo seiungimus et distrahimus, ipsamque propterea
eiusque Episcopos a metropolitico iure Archiepiscopi Cincinnatensis
subtrahimus. Dioecesim deinde Detroitensem in Archidioecesim constituimus,
eiusque Cathedralem Ecclesiam ad Metropolitanae Ecclesiae
gradum et dignitatem extollimus; eique, igitur eiusque pro tempore
Archiepiscopis omnia concedimus iura, insignia, privilegia, et honores
quibus ceterae Metropolitanae Ecclesiae earumque Antistites ad iuris
communis tramitem fruuntur et gaudent, eosque iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceterae Metropolitanae Ecclesiae earumque
Antistites adstringuntur. Archiepiscopis autem Detroitensibus
ius peculiariter tribuimus Crucem intra suae provinciae fines ante se
ferendi et Pallio iuxta lyturgicas leges utendi, postquam tamen illud
in Sacro Consistorio rite expostulatum et obtentam fuerit. Item dioecesim
Grandormensem ab eadem Provincia Ecclesiastica Cincinnnatensi,
et dioecesim Marquettensem a Provincia Ecclesiastica Milwaukiensi una
cum clero et populo separamus, ipsasque earumque Antistites a metropolitico
iure Archiepiscopi Cincinnatensis et Archiepiscopi Milwaukiensis
subtrahimus. Has autem Cathedrales Ecclesias una cum Ecclesia
Lansingensi, suffraganeas constituimus novae Metropolitanae Ecclesiae
Detroitensi, earumque Episcopos metropolitico iuri Archiepiscopi Detroitensis
subiicimus. Quae nova provincia ecclesiastica, Ecclesiis Detroitensi,
Grandormensi, Marquettensi et Lansingensi constituta, a suae
metropolitanae sedis denominatione Detroitensis nuncupanda erit. Ad
quae omnia ut supra disposita exsecutioni mandanda venerabilem quem
supra memoravimus Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani, in Foederatis
Americae Septentrionalis Statibus Delegatum Apostolicum, deligimus,
eique necessarias et opportunas ad id tribuimus facultates,
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate vel officio constitutum, facto eidem onere ad Sacram
Congregationem Consistorialem intra sex menses ab his Litteris
datis computandos authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.