AAS 29 (1937), p. 393

transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque
nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis
vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et
inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari
posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et amanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere; atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentari contigerit, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus. Non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus
et ordinationibus apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum
Praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis
quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Volumus autem et mandamus
ut harum Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impres-,
sis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent. Nemini autem hanc paginam seiunctionis, evectionis,
concessionis, subiectionis, statuti, derogationis, mandati et voluntatis
Nostrae infringere, vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. y

Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo
septimo, die vigesima secunda mensis maii, Pontificatus Nostri
anno sexto decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius S. R. E. 8. C. Consistorialis a Secretis

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVII, n. 23 - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.