AAS 29 (1937), p. 70

que virium conflictu ad supremum exitum contendat: ad societatem
nempe civium ordinibus vacuam.. Patet igitur ex istiusmodi
commentis ipsam aeterni Numinis notionem aboleri; patet
inter spiritum rerumque concretionem, interque animum et corpus
interesse nihil; neque animam esse post mortalem obitum
superstitem, neque ullam esse alterius vitae exspectationem.
Ac praeterea communistae dialecticam, quam afìingunt, materialismi
viam insistentes, conflictum, de quo diximus, quique
rerum naturam ad supremum exitum adducet, ab hominibus
maturari posse opinantur. Quapropter id enituntur, ut discrimina,
.quae inter varias Civitatis classes intercedunt, acriores
reddant; utque ordinum inter se conflictio, invidiarum proh dolor
ruinarumque plena, progredientis aetatis sacra veluti contento
videatur : atque adeo repagula omnia, quaecumque vehementibus
illis ex proposito susceptis conatibus obsistant, utpote
humano generi infensa, penitus perfringantur.
Huc accedit, quod hominem libertate sua spoliant, in qua
spiritualis ducendae vitae norma consistit; itemque humanam
personam dignitate sua exuunt omnique in ordine morum moderatione,
qua gliscentibus ex occulto vitiorum motibus repugnan
possit. Quae quidem humana persona, cum ex eorum
placitis nihil aliud sit, quam quaedam, ut ita dicamus, rotula
universae insertata machinationi, idcirco naturalia, quae inde
oriuntur, iura singulis hominibus denegantur, communitatique
attribuuntur. Ad necessitudines vero inter cives quod attinet,
cum absolutam profiteantur aequalitatem, omnem, quae a Deo
proficiscatur, vel parentum, auctoritatem ac hierarchiam re
nuunt; quoniam, ut asseverant, quidquid potestatis obtemperationisque
intercedit, id, veluti e primo unoque fonte, ab societate
dimanat. Neque singulis hominibus ullum ius datur possidendi
vel bona vel rerum eificiendarum opes; quandoquidem,
cum eadem alia bona gignant, eorum possessio aliorum in alios
dominium necessario inducit. Qua profecto de causa affirmant
privatum quodlibet ius mancipii, quippe praecipuum oeconomicae
servitutis caput, esse omnino delendum.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.