AAS 29 (1937), p. 71

Haec praeterea doctrina, cum sacra omnia humanae vitae
munia detrectet atque repudiet, consequens est ut matrimonium
ac domesticum convictum ita habeat, ut civile solummodo ac
ficticium institutum, quod e certis oriatur oeconomicis rationibus
: quapropter quemadmodum illa maritalia connubia recusat,
iuridicis moralibusque nexibus composita, quae vel e singulorum,
vel e communitatis nutu non pendeant, ita indissoiubilem
eorum perpetuitatem explodit. Ac peculiari modo, ex
communistarum sententia, mulier cum familia domoque sua
nullo vinculo coniungitur. Iidem enim, cum feminam a viri tutela
prorsus liberam praedicent, eam et a domestica vita et a
liberorum cura ita abs trahunt, ut in publicae agitationem vitae
communisque industriae, aeque ac virum, eam tradant; atque
adeo eius focum ac prolem civili societati curanda committant.
Ac parentibus denique patria educandae subolis po- 11
testas eripitur, utpote quae unice sit communitati propria, quaeque
idcirco huius tantummodo nomine ac mandato exerceri
possit. Quorsum igitur hominum consortio evaderet, talibus, ex
materialismo sumptis, fundamentis innixa? Consociatio profecto
exsisteret, nulla alia auctoritate coalescens, nisi ea quae ex
oeconomicis rationibus derivaretur. Atque hoc unum eidem
munus esset, communi nempe opera res gignere; unumque esset
propositum, terrae nimirum frui bonis in amoenissima voluptatis
sede, in qua quisque « pro suis viribus laborem impertiret
suum, pro suisque necessitatibus opes reciperet ».
Animadvertendum quoque est, communistas societati ius
etiam tribuere, vel potius arbitrium paene infinitum, communi
labori singulos cives addicendi, nullo habito respectu ad proprium
cuiusque bonum ; quin immo, vi adhibita, vel invitos cogendi.
Atque in hac eorum societate cum morum disciplinam,
tum iuris temperationem nullo ex alio profitentur scatere fonte,
quam ex oeconomicis temporum rationibus; ideoque eas suapte
natura terrenas esse, fluxas mutabilesque. Ad summam, ut rem

11 Cf. Litt. Encycl. Casti connubii, 31 dec. 1930 (A. A. 8., vol. XXII, p. 567).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.