AAS 29 (1937), p. 72

breviter perstringarrms, novum rerum ordinem inducere contendunt,
ac novam cultioremque aetatem, quae quidem ex occulto
solummodo naturae cursu profluant : « hominum nempe consortionem,
quae e terris exegerit Deum ».
Cum vero animorum dotes atque habitus, quae ad id genus
communitatem efficiendam requiruntur, ita omnes assecuti fuerint,
ut commenticia illa societatis forma tandem aliquando emerserit,
civium ordinibus vacua, quam cogitatione effingunt, tum
politica Civitas, quae in praesens ea tantum ratione conflatur,
ut locupletes in proletariam plebem dominentur, rerum necessitate
excidet atque « evanescet » ; attamen, usque dum haec
beatae vitae condicio non habeatur, publica gubernatione ac
potestate communistae utuntur, ut potiore in omnes partes instrumento,
quo propositum sibi finem contingant.
Habetis ante mentis oculos propositam, Venerabiles Fratres,
doctrinam illam, quam communistae bolscevici atque athei,
quasi novum evangelium, ac quasi salutarem redemptionis nuntium,
humano generi praedicant! Inventum videlicet, errorum
ac praestigiarum plenum, quod veritatibus divinitus patefactis
aeque ac humanae rationi adversatur; quod cum civilis consortii
fundamenta destruat, socialem ordinem subvertit; quod
veram Civitatis originem ac naturam verumque finem non agnoscit;
quod denique humanae personae iura, dignitatem, libertatem
detrectat ac denegat.
At undenam evenit, ut eadem doctrina, quam et optima
studia iam diu exsuperarunt, et cotidianae res omnino réfutant,
tam celeriter per universum terrarum orbem propagari queat ?
Id intellegere fas erit, si animo reputaverimus nimium sane
paucos, quid velint et quo reapse tendant communistae, inspicere
potuisse funditus; cum, contra, bene multi callidis eorum
sollicitationibus, quas miris pollicitationibus confirmant, facile
concedant. Ii enim, qui eiusmodi causam provehunt, fucata hac
veritatis specie utuntur, se nimirum velle solummodo operariae
plebis sortem ad meliorem fortunam reducere; itemque velle et
quidquid non rectum in rem administrandam Liberales, quos

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.