AAS 29 (1937), p. 73

vocant, invexerint, opportune sanare, et ad aequabiliorem bonorum
partitionem devenire : quae omnia procul dubio legitimis
rationibus attingi posse nemo est qui non videat. Attamen iidem,
hoc agendi more, praesertim oeconomicarum rerum discriminis
occasionem nacti, quod ubique urget, eos etiam ad suas ipsorum
partes allicere possunt qui, pro ea, quam amplectuntur,
sententia, a materialismi placitis abhorrent, et a scelestis illis
facinoribus, quae non raro perpetrantur. Ac quandoquidem in
quolibet errore aliqua inest veritatis lux, quemadmodum supra
hac etiam in re con tingere vidimus, hanc veritatis speciem eo
consilio versutissime proferunt, ut, pro opportunitate, odiosam
illam atque inhumanam deformitatem dissimulando occulant,
quam communismi praecepta rationesque redolent; atque adeo,
homines etiam non vulgari virtute praeditos decipere possunt,
qui quidem saepenumero ita inflammantur, ut et ipsi veluti apostoli
evadant, qui iuvenes praesertim, facile obnoxios fallaciis,
hisce erroribus imbuant. Praeterea communismi praecones utilitatem
quoque capere non ignorant, cum ex variarum gentium
simultatibus, tum ex dissensionibus contentionibusque, quibus
diversa rei publicae gubernandae genera sibi invicem adversantur,
tum etiam ex perturbatione illa, quae in studiorum campum
serpit, ubi vel ipsa divini Numinis notio silet, ut in Athenaea
irrepant ac doctrinae suae principia fallacis scientiae argumentis
corroborent.
Ut vero facilius intellegatur, quibus rationibus id assequi
potuerint, ut tot opifices commenticia eorum placita, nulla inquisitione
facta, amplexi sint, meminisse iuvabit opifices eosdem,
ob oeconomicam Liberalium disciplinam eorumque agendi modum,
ad religionis rectorumque morum neglegentiam miserrime
reductos esse. Saepius enim, alternae operarum vices id etiam
praepedierunt, ut iidem diei festi religionem colerent; non curae
fuit sacras aedes prope officinas excitare, neque sacerdotis munera
faciliora reddere; quin immo, laicismi, ut aiunt, instituta,
nedum intermitterentur, magis cotidie magisque provecta sunt.
En igitur deterrimos errorum fructus, quos et Decessores Nostri

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.