AAS 29 (1937), p. 77

siarum dicione non parum contulisse ad excitandos homines
eorumque instituta ex illa, quae insederai, diuturna desidia;
ac potuisse omni ope omnique, etsi saepe non recta, ratione contendendo
aliquid efficere ad huius vitae utilitatem provehendam
: at in comperto Nobis est, ex recentissimis etiam testibus,
nulli suspicioni obnoxiis, revera, ne hac quidem in parte, ea persoluta
esse, quae multa spondebantur. Huc accedit, quod saeva
illa terrorisque plena dominatio servitutis iugum civibus innumeris
imposuit. Animadvertendum sane est, etiam in rebus
administrandis aliquam necessariam esse probitatis disciplinam,
ad quam suscepti muneris procuratio ex officii conscientia
conformetur; quod quidem communistarum placita, ex commenticiis
materialismi rationibus orta, procul dubio dare non
possunt. Quapropter nihil aliud restat, nisi formidolosa illa
scelerum coniuratio, quam in Russia cernere est, ubi veteres
conspirationis contentionisque sodales mutuam sibi necem confiant;
quae tamen terrifica scelerum coniuratio socialis compagis
dissolutionem prohibere non valet, nedum profligatos mores
compescere queat.
Verum, mens Nobis non est foederatos illius Reipublicae
populos in universum improbare, quos immo potius paterna
vehementique caritate complectimur. Novimus enim ex eis
non paucos iniquo servilique hominum dominio premi, qui sunt
maximam partem a veris illius gentis utilitatibus alieni; aliosque
plurimos fuisse fallacis, spei pollicitationibus deceptos. Initas
potius rerum rationes earumque auctores fautoresque reprobamus,
qui nationem illam quasi aptissimum habuere campum,
in quo suae disciplinae semina iam diu comparata sererent,
atque inde per universum terrarum partes disseminarent.

III

Postquam atheorum bolseevistarum errores eorumque instituta,
fallaciae violentiaeque plena, in sua luce posuimus, tempus
iam est, Venerabiles Fratres, ut iisdem veram Civitatis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.