AAS 29 (1937), p. 78

humanae notionem, breviter edisserendo, opponamus; quae
quidem huiusmodi est, ut probe nostis, qualem ratio mentis ac
divina revelatio per Ecclesiam, Magistram gentium, nos docent.
Ac principio animadvertendum est, supra ceteras res omnes
summum esse, unicum ac supremum ens, divinum nempe Numen,
quod omnipotens universae conoretionis creator est, idemque
omnium hominum sapientissimus ac iustissimus iudex.
Per supremum hoc ens, quod Deus est, insolentes ac mendaces
communistarum vanitates absolutissime reiciuntur. Ac verum
enimvero, non quod homines ei fidem adhibeant, idcirco Deus
est; sed quod ipse revera est, fidem eidem praestant eique supplicant
omnes, quotquot pertinaciter contra veritatis lucem
mentis oculos non claudunt.
Atque ad hominem quod attinet, quid catholica fides nostraeque
mentis ratio doceant, Nos praecipua doctrinae huius capita
explanando, per Encyclicas Litteras de christiana iuvenum 13
educatione proposuimus. Eidem siquidem spiritualis atque immortalis
animus inest; idemque, quemadmodum persona est
mirandis prorsus corporis mentisque dotibus a summo Creatore
praedita, ita reapse « microcosmos » ex veterum scriptorum sententia
ea de causa vocari potest, quod inanimarum immensitatem
rerum longissime evincit ac superat. Non modo in hac mortali
vita, sed in perpetuo etiam mansura supremus ei finis est
unice Deus; et cum per sanctitatis effectricem gratiam ad filii
Dei dignitatem evectus sit, in mystico Iesu Christi corpore cum
divino Regno coniungitur. Quod consequens est, multiplicia ei
impertiit caeleste Numen ac varia munera : ut vitae corporisque
integritatis iura; ut iura itidem cum res adipiscendi necessarias,
tum ad finem ultimum via rationeque contendendi, sibi a
Deo propositum; ut denique iura et ineundae societatis, et privata
bona possidendi, et eorum fruendi usu.
Praeterea, ut maritale coniugium, ita eius naturalis usus ex
divina ordinatione oriuntur; itemque domestici convictus con-

13 Litt. Encycl. Divini illius'Magistri, 31 dec. 1929 (A. A. S., vol. XXII, 1930,
pp. 49-86).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.