AAS 29 (1937), p. 80

pra breviter attigimus, neque eorumdem usum ex arbitrio impossibilem
reddere. Quapropter e mentis nostrae ratione oritur,
eidemque consentaneum est, ut terrenae res omnes homini usui
utilitatique sint, ideoque per eum ad Creatorem referantur.
Quam ad rem id profecto quadrat, quod Gentium Apostolus de
christiana salute procuranda ad Corinthios scribit : « Omnia...
vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. » Dum 15
igitur communistarum effata personam humanam ita extenuant,
ut civium cum societate necessitudines praepostere subvertant,
humana mens, contra, ac divina revelatio eam tam sublime extollunt.
Decessor Noster f. r. Leo XIII de oeconomicis sodalibusque
rationibus deque operariorum causa, per Encyclicas Litteras, 16
effectrices normas edidit; quas Nos quidem, per Encyclicas
item Litteras de christiana socialis ordinis renovatione, no- 37
strorum temporum condicionibus necessitatibusque accommodavimus.
In quibus Litteris, etiam atque etiam antiquissimam
Ecclesiae doctrinam instanter persequentes de peculiari privatarum
possessionum natura, ad singulos et ad societatem quod
attinet, distincte definiteque et humani laboris iura dignitatemque
designavirnus, et mutuas eorum auxilii adiumentique necessitudines,
qui vel rem impertiunt, vel dant operam, et mercedem
denique, quae opificibus ex districta iustitia debetur, sibi
suaeque familiae necessaria.
Ac praeterea in comperto posuimus, tum solummodo hominum
consortionem posse e teterrima ruina servari sospitem, ad
quam per Liberalismi placita compellitur, in quibus recta morum
disciplina silet, cum scilicet socialis iustitiae christianaeque
caritatis praecepta oeconomicam civilemque temperationem1
imbuant atque pervadant; quod procul dubio neque civium ordinum
inter se contentio terrorisque facinora, neque immodicus
atque tyrannicus publicae potestatis usus praestare possunt.
Monuimus etiam veram populi prosperitatem per rectam coiie-

15 I Cor., III, 22, 23.
16 Litt. Encycl. Rerum novarum, 15 maii 1S91 (Acta Leonis XIII, vol. XI, pp. 97-144).
17 Litt. Encycl. Quadragesimo anno, 15 maii 1931 (A. A. S., vol. XXIII, pp. 177-228).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.