AAS 29 (1937), p. 81

giorum consociationem procurandam esse, quae varios socialis
auctoritatis gradus agnoscat ac vereatur; itemque necessarium
esse omnia artificium sodalicia inter se cohaerere amiceque conspirare,
ut ad communem Civitatis bonum contendere possint;
atque adeo germanum peculiareque publicae potestatis munus
in eo consistere, ut mutuam eiusmodi civium omnium conspirationem
consensionemque pro facultate promoveat.
Ad quem quidem assequendum per adiutricem omnium
operam tranquillitatis ordinem, catholicae doctrinae praecepta
tantam dignitatem auctoritatemque tribuunt publicae rei moderatoribus,
quanta necessaria est, ut divina humanaque
iura, quae tantopere Sacrae Litterae Ecclesiaeque Patres inculcant,
vigili providaque cura iidem tueantur. Atque heic
animadvertendum est turpiter eos errare, qui efïutiant quibuslibet
civibus aequalia esse in civili societate iura, neque legitimos
in eadem exsistere potestatis ordines. Satis esto, hac in
re, Encyclicas Decessoris Nostri f. m. Leonis XIII, quas supra
attigimus, commemorare; atque eas nominatim, quae vel de
civilis principatus auctoritate, vel de christiana Civitatum 18
constitutione agunt. In quibus profecto catholici viri lucu- 19
lenter proposita humanae rationis fideique praescripta cernere
possunt, quae eos a fallacibus periculosisque communistarum
opinationibus liberos reddere poterunt. Iura esse, cuiusque propria,
erepta, ideoque cives in servitutem redigi; primariam ac
supremam Civitatis eiusque potestatis originem detrectari; ac
nefande prorsus publicam potestatem sceleribus inservire, communi
conspiratione perpetrandis; haec omnia, dicimus, naturali
morum disciplinae divinique Creatoris voluntati vehementissime
repugnant. Quemadmodum civis, ita communitatis
institutum ab sempiterno Numine originem repetunt, ab eoque
mutua inter se ratione conformantur : non civis igitur, non
humana societas potest officia illa renuere, quibus invicem obstringuntur;
neque alterius iura reicere vel minuere queunt.

16 Litt. Encycl. Diuturnum illud, 29 iun. 1881 (Acta Leonis XIII, vol. II, pp. 269-287).
19 Litt. Encycl. Immortale Dei, 1 nov. 1885 (Acta Leonis XIII, vol. V, pp. 118-150).

ACTA, TOI. IV, n. 4. — 31-3-937. 6

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.