AAS 29 (1937), p. 84
praecepta longe prorsus excedere. Ii solummodo, qui obcaecatum
cupidinibus simultateque animum gerunt, veritatis luminibus
oculos claudunt, eamdemque pertinaciter impugnant.
At Ecclesiae osores, tametsi impertitas ab ea normas sapientia
praestare agnoscunt, eam tamen insimulant, quasi ad datas
institutiones vitae actionem non confirmaverit; atque adeo ad
alias vias rationesque contendunt. Verumtamen criminationem
eiusmodi falsam iniustamque esse, omnes christiani nominis
annales demonstrant. Etenim, ut aliquod dumtaxat peculiare
eventum breviter attingamus, vera fraternaque universorum
hominum cuiusvis stirpis condicionisque inter se necessitudo,
superioribus aetatibus hac firmitate perfectioneque penitus
ignota, primum ab evangelicis praeconibus praedicata fuit;
quod procul dubio ad servitutem abolendam summa efficacitate
contulit: idque, non cruentis seditionibus, sed per insitam huius
doctrinae virtutem, qua quidem permota nobilis romana femina
ancillam suam quasi sororem complectebatur.
Itemque per christiana dogmata, quibus edocemur Dei
Filium, hominem factum amore hominum, eumdemque fabri
filium ipsumque opificem adorare, humanus labor ad veri 22
nominis dignitatem provectus est; qui quidem humanus labor
ita tunc temporis spernebatur, ut vel ipse M. T. Cicero, ceteroquin
prudens satisque aequus, suorum temporum opinionem
referens, hanc sententiam edere non ventus sit, qua profecto
quilibet, nostra hac aetate, socialis disciplinae peritus verecundaretur:
« Opifices omnes in sordida arte versantur; nec enim
quidquam ingenuum potest habere officina ». 23
His innixa principiis Ecclesia humanam societatem renovavit;
siquidem, suae impulsione virtutis, miranda prorsus orta
sunt caritatis instituta, itemque potentissima illa artificum
omne genus collegia, quae utique superiore saeculo Liberalismi
sectatores contemptui habuere, quasi Mediae Aetatis inventa;
quaeque tamen, in praesens, admirationem commovent, et quo-
2 2 Cf. MATTH., XIII, 55; MARC, VI, 3.
2 6 M. T. Cic, De officiis, 1. I, c. 4 2 .