AAS 29 (1937), p. 85

rum forma in pluribus nationibus, multorum experimento tentata,
reviviscit. Et cum aliorum nisus salutarem eius praepediant
operam, eiusque virtuti officerent, Ecclesia adhuc usque non
desiit errantes commonere. Reminisci ac recordari satis esto
quanta animi firmitudine atque constantia Decessor Noster f. rec.
Leo XIII iura sodalitates ineundi operariae plebi vindicaret;
quae quidem iura Liberales in potentioribus nationibus invalescentes
eidem eripere eniterentur. Atque eiusmodi christianae
doctrinae virtus, nostris etiam temporibus, maior profecto est,
quam quibusdam videatur; quandoquidem in rerum eventus
mentis cogitata dominantur, quamvis non facile omnes id aestimare
ac metiri queant.
Procul dubio asseverari potest Ecclesiam, aeque ac divinum
eius auctorem, « bene faciendo » aetatem suam traducere. Neque
socialistarum, neque communistarum errores usquequaque
serperent, si Ecclesiae praecepta maternaque eius adhortamenta
populorum moderatores non detrectassent; qui quidem,
cum Liberalismi ac Laicismi, ut aiunt, principia ac normas
complexi essent, ad istiusmodi placita atque falladas, publicae
rei ordinationem temperationemque ita instruxere, ut, quamvis
primo oculorum obtutu aliquid magnum se effecisse viderentur,
evanescere tamen pedetemptim inita ab se consilia ac
|Droposita cernèrent; quemadmodum quidquid in uno illo non
consistit primario lapide, qui Christus est, necessario oportet
miserrime collabi.

IV

Haec est, Venerabiles Fratres, Ecclesiae doctrina, quae una,
ut in ceteris rebus omnibus, sic etiam in re sociali, veram lucem
afferre, et communistarum cogitandi ratione immunes nos reddere
potest. At opus omnino est ut eadem doctrina in ipsum
vitae usum deducatur, secundum illud S. Iacobi Apostoli hortamentum
: (( Estote autem factores verbi, et non auditores tantum,
fallentes vosmetipsos »; quapropter illud in praesen- 24

2 4 IAC, I, 22.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.