AAS 29 (1937), p. 86

tia pernecesse est ut omni ope contendendo, opportuna remedia
adhibeantur, quibus ingruenti rerum dissolutioni efficacitate
summa obsistatur. Ac spem fovemus bonam fore ut ardor ille,
quo tenebrarum filii ad suas athei materialismi fallacias propagandas
die noctuque allaborant, stimulos filiis lucis admoveat,
quibus ad non dissimile studium, immo etiam vehementius,
divini honoris causa impellantur.
Quid igitur facere, quibus remediis uti oportet, ut Christum
et christianum vitae cultum contra perniciosum illum hostem
defendamus? Quemadmodum pater familias cum liberis suis
intra domesticos parietes, sic Nos vobiscum intima quadam
cum fiducia agere exoptamus, dum illa ante oculos officia exhibemus,
quae magnum nostrorum temporum discrimen ab omnibus
Ecclesiae filiis postulat; quae quidem Nostra paterna monita
ad eos etiam filios impertire cupimus, qui paternam deseruere
domum.
Ut iam procellosis quibusvis Ecclesiae tempestatibus, sic
nunc etiam, remedium, aliorum fundamentum et caput illud
est, ut privata vita ac publica eorum omnium ad Evangelii normas
sincere renovetur, qui ad Ovile Christi se pertinere glorientur;
ita ut sal terrae, universam hominum societatem corruptio
moribus immunem servans, reapse fiant.
Immortales igitur grates Patri luminum ex animo referimus,
a quo profluit « omne datum optimum et omne donum perfectum
», quod magno cum solacio fausta ubique spiritualis 25
huius renovationis auspicia videmus, non solum per lectissimos
illos viros lectissimasque feminas orta, qui proximis hisce
annis ad excelsae sanctitatis fastigium ascenderunt, ac per alios
item cotidie frequentiores, qui ad praeclaram eamdem metam
generose progrediuntur; sed ex eo etiam quod sincera pietas revirescat
totamque vitam imbuit, in omnibus quoque vel cultissimorum
hominum ordinibus; quod quidem in Apostolicis Litteris
In multis solaciis, die xxvni mensis octobris superiore anno

2 5 IAC, I, 17..

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.