AAS 29 (1937), p. 90

state opprimuntur, illic vero tot videmus homines, qui, nulla
moderatione adhibita, et voluptatibus indulgent, et in res prorsus
inutiles ingentes sumptus impendunt, tum facere non possumus
quin magno cum animi dolore fateamur, neque probe
omnes observare iustitiam, nec funditus intellegere quid christianae
caritatis praeceptum postulet, ut in cotidianae vitae
usum inducatur.
Cupimus igitur, Venerabiles Fratres, hoc divinum mandatum,
qua sermonibus, qua scriptis, magis magisque illustretur,
quod veluti insignita tessera exstat, idcirco a Iesu Christo data,
ut sui a ceteris omnibus veri discipuli dignoscantur; hoc mandatum
dicimus, quod nos docet aerumnosos omne genus quasi
divinum ipsum Redemptorem inspicere, quodque nos iubet omnes
homines eo amore, tamquam fratres, adamare, quo nos
Servator noster prosecutus est; ac vel ad nostrarum usque rerum
ipsiusque, si opus fuerit, vitae iacturam. Atque illa saepe
numero in omnium animis sententia versetur, ut solacii ita terrons
plena, quam supremus Iudex extremo die edet : « Venite,
benedicti Patris mei... esurivi enim, et dedistis mihi manducare;
sitivi, et dedistis mihi bibere... Amen dico vobis, quamdiu
fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis ».3 ( 5
Itemque alia ex adversa parte : « Discedite a me, maledicti, in
ignem aeternum... : esurivi enim, et non dedistis mihi manducare;
sitivi, et non dedistis mihi potum... Amen dico vobis:
quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis » . 3 7
Ut tuta igitur aeterna vita reddatur, utque efficienter succurratur
indigentibus, necesse omnino est et ad modestiorem
vitam reverti, et voluptatibus renuntiare, quae tam copiose
ac vel vitiorum flagitiorunique plena afferuntur; et sui ipsius
denique, amore proximorum, oblivisci. Divina virtus, quae
homines renovandi vim habet, hoc christianae caritatis « praecepto
novo » 3 8 continetur; fidelisque eidem obtemperatio, ut

3 6 MATTH., XXV, 34-40.

3 7 MATTH., XXV, 41-45.
38 Io., XIII, 34.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.