AAS 29 (1937), p. 91
intimam pacem animis indet, terrenae huic vitae ignotam, ita
malis, quae humanum genus cruciant, efficaci modo medebitur.
At vero caritas hoc nomine gloriari non potest, nisi iustitiae
rationibus innitatur, ex Apostoli sententia: « Qui diligit proximum,
legem implevit ». Quam quidem rem ita idem Apostolus
interpretando explanat : « Nam : non adulterabis ; non occides ;
non furaheris; ... et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo
instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum»?* Si igitur,
secundum Apostolum, officia omnia, ac vel ea, quibus districtu
iure iubemur, ut neque occidamus, neque furemur, ad
unum verae caritatis praeceptum reducuntur; caritas, quae
operarium debita mercede privat, non caritas est, sed vanum
nomen et ficta species caritatis. Neque sane aequum est ut artifex
veluti eleemosynam id accipiat, quod sibi iustitiae titulo
debeatur; nec eo cuilibet contendere licet, ut se iustitiae debitis
eximat, parva misericordiae dona subrogando. Tum caritas
tum iustitia sua imponunt officia, quae saepe, quamvis non iisdem
rationibus, ad unam tamen eamdemque rem pertinent;
opifices vero, ita sua ipsorum dignitate postulante, ad haec officia
omnibus dignoscenda, quibus ceteri erga eos teneantur, acérrimo
quodam animi sensu, iure meritoque feruntur.
Quapropter vos peculiari modo compellamus, christiani heri
officinarumque domini, quibus proprium est saepenumero tam
difficile munus, quandoquidem illam errorum quasi hereditatem
ab iniusto oeconomicarum rerum regimine excepistis, quod
in tot hominum aetates ruinóse influxu : officiorum memores
estote, quibus respondere debetis. Dolendum equidem est, sed
tamen verum, quorumdam catholicorum agendi morem non parum
contulisse ad operariae plebis fiduciam ab Iesu Christi religione
abalienandam. Ii siquidem noluerunt mente animoque
complecti certa quaedam iura esse christianae caritatis vi agnoscenda,
quae artificibus debeantur, quaeque Ecclesia aperte luculenterque
declaraverit iisdem esse tribuenda. Ecquid de eo-
" Rom., XIII, 8, 9.