AAS 3 (1911), p. 198

S. CONGREGATIO DE PROPAGANDA PIDE

i.

DECRETUM

QUO PRAEFECTURA APOSTOLICA DE UBANGHI BELGICO ERIGITUR.

Ut ad regiones, quae modo Congi Belgici constituunt Apostolicum
Vicariatum, aditus pluribus pateret missionariis praesertim apud illas
gentes quae inter Ubanghi et Congo flumina in tenebris paganismi miseram
ducunt vitam, expediens visum est, territorium quod ab Ubanghi
nomen accipit et intra fines praedicti Vicariatus adhuc contentum fuit,
ab eodem separare et in Praefecturam Apostolicam erigere. Quapropter,
in plenariis comitiis die 3 vertentis Aprilis habitis, Emi Patres huiusa
S. Consilii fidei Propagandae, Praefecturam Apostolicam de Ubanghi
Belgico erigendam censuerunt sequentibus statutis limitibus, nempe, ad
occidentem et septentrionem flumen Ubanghi inde a gradu 1.° 30' latitudinis
borealis usque eo quo Bomu et Uele flumina confluunt; ad orientem
vero, recta linea quae exinde ducitur ad ostium amnis Itimbiri in
flumen Congo, atque producitur usque ad lineam parallelam tangentem
meridianos limites oppidi Abu Mombazi; tandem, ad meridiem, haec
linea primum, deinde illa quae dividit aquas inter Congo et Ubanghi,
posthac ea quae similiter aquas dividit inter Ubanghi et Ngiri, ac demum
gradus 1.° 30' latitudinis borealis usque ad flumen Ubanghi. Porro novam
de Ubanghi Belgico praefecturam curis Minorum Capulatorum concredendam
esse statuerunt.
Hanc vero Emorum Patrum sententiam ab infrascripto eiusdem
S. Congregationis Secretario in audientia diei 4 vertentis Aprilis SSmo ae
Dno N. Pio div. prov. PP. X relatam, eadem Sanctitas Sua in omnibus
ratam habuit confirmavitque ac praesens ea super re Decretum confici
mandavit. -•/>
Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
die 7 Aprilis anno 1911.

Pro Emo Card. Praefecto
ALOISIUS VECCIA, Secretarius.
L. s.
Pro R. P. D. Secretario
Camillus Laurenti, Subsecretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.