AAS 3 (1911), p. 127

V.

ERECTIO NOVI VICARIATUS APOSTOLICI INSULAE GUAM.

PIUS PP. x.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ex hac, quam divinitus obtinemus,
Beati Petri Principis Apostolorum Cathedra, tamquam e sublimi
specula, in omnes, longo licet terrarum marique spatio disiunctas, Catholici
Orbis partes oculos Mentis Nostrae conicimus, et quae ad res
sacras satius procurandas conducere posse, quaeque Christianae plebi
maiori emolumento et commodo futura esse cernimus, ea, suprema
Auctoritate Nostra usi, parare maturamus. Iam vero, quoniam insula
Guam, quae una ex Marianis seu Latronum insulis est, sub Americani
Gubernii dicione reperitur, quum reliquae Marianae ipsae Germanico
subsint Imperio, Nobis visum est, ad medendum difficultatibus
quae ex diversitate politici regiminis inter Guamensem populum et
reliquarum insularum habitatores vel ortae iam sunt, vel in posterum
oriri possunt, eandem Insulam Guam a Praefectura Apostolica Insularum
Marianarum seiungere et in Missionem separatam erigere. Postquam,
igitur, hac de re cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Propagandae
Fidei praepositis consilia contulimus, motu proprio, certa
scentia et matura deliberatione Nostra atque Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi, Insulam Guam a Praefectura
Apostolica Insularum Marianarum seiungimus, eamque erigimus in separatum
Vicariatum Apostolicum Guamensem, quem curis Fratrum Minorum
Capulatorum committimus : decernentes praesentes Nostras litteras
firmas, validas et efficaces semper existere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in
posterum spectabit,in omnibus et per omnia plenissime suffragari: sicque
in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos iudicari
ac definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super
his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari: non obstantibus Constitutionibus Apostolicis, ceterisque omnibus
in contrarium facientibus quibuslibet.
Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die i Martii
MDCCCCXI , Pontificatus Nostri anno octavo.

R. C ARD. M ERRY DEL VAL,
L. © S . a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.