AAS 3 (1911), p. 119

revocatur, utrum sacra de Purgatorio ac de Immaculata Beatae
Mariae Virginis Conceptione dogmata a sanctis viris priorum
saeculorum agnita fuerint; - cum vero de Ecclesiae constitutione
incidit sermo, primo renovatur error a Decessore Nostro Innocentio
X iamdiu damnatus, quo suadetur S. Paulum haberi1
tamquam fratrem omnino parem S. Petro; - deinde non minori
f al sitate iniicitur persuasio, Ecclesiam catholicam non fuisse primis
saeculis principatum unius, hoc est monarchiarii; aut primatum
Ecclesiae Romanae nullis validis argumentis inniti. - Sed
nec ibidem intacta relinquitur catholica doctrina de Sanctissimo
Eucharistiae Sacramento, cum praefracte docetur, sententiam
suscipi posse, quae tenet, apud Graecos verba consecratoria
effectum non sortiri, nisi iam prolata oratione illa quam epiclesim
vocant, cum tamen compertum sit Ecclesiae minime competere
ius circa ipsam sacramentorum substantiam quidpiam
innovandi; - cui haud minus absonum est, validam habendam
esse Confirmationem a quovis presbytero collatam .2
Vel ex hoc errorum summario, quibus refertum est illud
scriptum, facile intelligitis, Venerabiles Fratres, gravissimum
offendiculum omnibus ipsum perlegentibus allatum fuisse, et
Nos ipsos magnopere obstupuisse, catholicam doctrinam, non
obtectis verbis adeo procaciter perverti, pluraque ad historiam
spectantia, de causis orientalis schismatis, a vero audacter nimis
detorqueri. Ac primum quidem falso in crimen vocantur
sanctissimi Pontifices Nicolaus I et Leo IX, quasi magna dissensionis
pars illius debeatur superbiae et ambitioni, huius vero
acribus obiurgationibus; perinde ac si prioris vigor apostolicus
in sacrosanctis iuribus tuendis superbiae sit tribuendus ; alterius
autem sedulitas in coërcendis improbis vocari velit crudelitas.
Historiae quoque iura conculcantur cum sacrae illae
expeditiones, quas cruciatas vocant, tamquam latrocinia tradu-

1 Decr. Congr. gen. S. R. et U. Inquis., M Ian. 1647.
2 Cf. Bened. XIV, Constitut. « Etsi pastoralis », pro Italo-graecis, 26 Maii 1742, ubi
dicit irritam nunc fore confirmationem a simplici presbytero latino ex sola episcopi
delegatione collatam.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.