AAS 3 (1911), p. 93

AÌÌTAPOSTOLIGAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTAPIIPP . X

LITTERAE APOSTOLICAE

L

ARCHISODALITATI A PERPETUA ADORATIONE IN ABBATIALI ECCLESIA LABACENSI
ERECTAE FACULTAS DATUR ALIAS SODALITATES EIUSDEM INSTITUTI ET
NOMINIS UBIQUE GENTIUM IN PERPETUUM AGGREGANDI.
PIUS PP. x.
Ad perpetuam rei memoriam. — Nobis exponendum curavit supremus
Moderator Archisodalitatis a Perpetua Adoratione, hoc pietatis et
caritatis opus, quod rogatu Venerabilis Dei servi Francisci Iosephi
Rudigier, Episcopi Linciensis, a fel. rec. Pio Papa IX Decessore Nostro
usque ab anno MDCCCLXXVII sub patrocinio S. Benedicti in Abbatiali
Ecclesia Labacensi per similes Apostolicas Litteras erectum fuit, quodque
animas Purgatorio igne detentas adiuvare studet, iam per easdem
Litteras facultate pollere, sibi alias eiusdem nominis Sodalitates in
Imperio Austro-Hungarico sive erectas sive erigendas aggregandi. Cum
vero huiusmodi Consociationes etiam extra memoratum Imperium
exortae sint, suppliciter idem Moderator Nos rogavit, ut novo Archisodalitatem
ipsam privilegio ditaremus, quo huius generis instituta, ubique
terrarum existentia, sibi adiungere queat. Nos hisce votis obsecundantes,
ac de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli
Apostolorum Eius auctoritate confisi, praesentium tenore Apostolica
Auctoritate Nostra potestatem praedictae Archisodalitatis officialibus
sodalibusque praesentibus ac futuris perpetuo largimur, cuius vi quaslibet
sodalitates eiusdem nominis atque instituti, ubique gentium de
respectivi ordinarii consensu vel erectas vel in posterum erigendas,
servatis tamen forma Constitutionis rec. me. Clementis PP. VIII Deces-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.