AAS 3 (1911), p. 481
S. CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE
i.
ERECTIO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE NIGERIA ORIENTALI.
Quo felicius praedicatio Divini Nominis in Praefectura Apostolica
de Niger Superiori ad exitum deducatur, Emi Patres huius S. Congregationis
Fidei propagandae, in plenariis comitiis die 24 superioris iulii
habitis, statuerunt ut praedictum territorium per VIII longitudinis orientalis
gradum (Greenwich) in duas partes divideretur, quarum una, vetusto
de Niger Superiori nomine relicto, novam de Nigeria Occidentali denominationem
assumeret, altera vero, a Nigeria Orientali nuncupanda, in separatam
atque independentem Praefecturam Apostolicam erigeretur. Quam
Emorum Patrum sententiam infrascriptus eiusdem S. Congregationis
Praefectus, vigore specialis facultatis sibi a SSmo D. N. Pio div. prov.
PP. X tributae, adprobavit ratamque habuit ac praesens super re Decretum
edi mandavit.
Datum Romae, ex Aedibus S. C. de Propaganda Fide, die 24 Augusti
anni 1911.
Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.
L. Ç&S.
Camillus Laurenti, Secretarius.
II.
NOMINATIONES EPISCOPORUM.
Brevi Apostolico nominati sunt:
24 augusti 1911. — R. D. Constantius Jeanningros, Episcopus titularis
Huarensis et Coadiutor cum futura successione Rmi Vicarii Apostolici
Cocincinae Orientalis.
25 augusti. — R. P. Franciscus Xaverius Richardus Viia y Mateu
ab Arenys de Mar, ex Ordine Fratrum Minorum Capulatorum, Episcopus
titularis Adrahorum et Vicarius Apostolicus Guamensis.
III.
NOMINATIO PRAEFECTI APOSTOLICI.
Decreto S. C. de Propaganda Fide nominatus est:
1 augusti 1911. — R. P. Iosephus Heintz, e Congregatione SSmi
Redemptoris, Praefectus Apostolicus de Matadi in Congo Belgico.