AAS 3 (1911), p. 633

ACTA^POSTOOCMM

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. X

CONSTITVTIO APOSTOLICA

DE NOVA PSALTERII IN BREVIARIO ROMANO DISPOSITIONE

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Divino afflatu compositos Psalmos, quorum est in sacris
litteris collectio, inde ab Ecclesiae exordiis non modo mirifice
valuisse constat ad fovendam fidelium pietatem, qui offerebant
hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitendum
nomini eius ; veram, etiam ex more iam in vetere Lege1
jecepto in ipsa sacra Liturgia divinoque Officio conspicuam habuisse
partem. Hinc illa, quam dicit Basilius, nata Ecclesiae
vox, atque psalmodia, eius hymnodiae filia, ut a decessore No-2
stro Urbano VIII appellatur , quae canitur assidue ante sedem,3
Dei et Agm, quaeque homines, in primis divino cultui addictos
docet, ex Athanasii sententia, qua ratione Deum laudare oporteat
quibusque verbis decenter confiteantur . Pulchre ad rem4

1 Hebr. 13, 15.
2 Homil. in Ps. 1 n. 2.
3 Bulla«Divinam psalmodiam ».
4 Epist. ad. Marcellinum in interpret. Psalmor. n. 10.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.