AAS 3 (1911), p. 634
Augustinus : U t bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse
Deus; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo, quemadmodum
laudet eum .x
Accedit quod in Psalmis mirabilis quaedam vis inest ad
excitanda in animis omnium studia virtutum. Etsi enim omnis
nostra Scriptura, cum vetus tum nova, divinitus inspirata utilisgue
ad doctrinam est, ut scriptum habetur; ... at Psalmorum
liber, quasi paradisus omnium reliquorum (librorum fructus) in
se continens, cantus edit, et proprios insuper cum ipsis inter
psallendum exhibet. Haec iterum Athanasius , qui recte ibidem2
addit : Mihi quidem videtur, psallenti Psalmos esse instar speculi,
ut et seipsum et proprii animi motus in ipsis contempletur,
atque ita affectus eos recitet. Itaque Augustinus in Confessio-3
nibus : Quantum, inquit, flevi in hymnis et canticis tuis suave
sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voces illae
influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum et
eœaestuabat inde affectus pietatis et currebant lacrimae et
bene mihi erat cum eis . Etenim, quem non moveant frequentes4
illi Psalmorum loci, in quibus de immensa maiestate Dei, de
omnipotentia, de inenarrabili iustitia aut bonitate aut clementia
de ceterisque munitis laudibus eius tam alte praedicatur?
Cui non similes sensus inspirent illae pro acceptis a Deo beneficiis
gratiarum actiones, aut pro exspectans humiles fidentesque
preces, aut illi de peccatis clamores paenitentis animae? Quem
non admiratione psaltes perfundat, cum divinae benignitatis
munera in populum Israel atque in omne hominum genus profecta
narrat, cumque caelestis sapientiae dogmata tradit? Quem
denique non amore inflammet adumbrata studiose imago Christi
Redemptoris, cuius quidem Augustinus vocem in omnibus5
1 In Psalm. 144 n. 1.
2 Epist, ad Marceli, cit. n. 2.
* Op. cit. n. 12.
4 Lib. IX cap. 6.
5 In Ps. 42 n. 1.