AAS 3 (1911), p. 635

Psalmis vel psallentem, vel gementem, vel laetantem in spe, vel
suspirantem in re audiebat?
Iure igitur optimo provisum est antiquitus, et per decreta
Romanorum Pontificum, et per canones Conciliorum, et per
monasticas leges, ut homines ex utroque clero integrum Psalterium
per singulas hebdomadas concinerent vel recitarent.
Atque hanc quidem legem a patribus traditam decessores Nostri
S. Pius V, Clemens VIII, Urbanus VIII in recognoscendo Breviario
Eomano sancte servarunt. Unde etiam nunc Psalterium
intra unius hebdomadae spatium recitandum foret integrum,
nisi mutata rerum condicione talis recitatio frequenter impediretur.

Etenim procedente tempore continenter crevit inter fideles
eorum hominum numerus, quos Ecclesia, mortali vita defunctos,
caelicolis accensere et populo christiano patronos et vivendi
duces consuevit proponere. In ipsorum vero honorem
Officia de Sanctis sensim propagari coeperunt, unde fere factum
est, ut de Dominicis diebus deque Feriis Officia silerent ideoque
non pauci neglegerentur Psalmi, qui sunt tamen, non secus
ac ceteri, ut Ambrosius ait benedictio populi, Dei laus, plebis1
laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox 'Ecclesiae,
•fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia,
clamor iucunditatis, laetitiae resultatio. De huiusmodi
autem omissione non semel graves fuerunt prudentum piorumque
virorum querimoniae, quod non modo hominibus sacri ordinis
tot subtraheretur praesidia ad laudandum Dominum et
ad intimos animi sensus ei significandos aptissima; sed etiam
quod optabilis illa in orando varietas desiderantur, ad digne,
attente, devote precandum imbecillitati nostrae quam maxime
opportuna. Nam, ut Basilius habet, in aequalitate torpescit
saepe, nescio quomodo, animus, atque praesens absens est: mutatis
vero et variatis psalmodia et cantu per singulas horas,
renovatur eius desiderium et attentio instauratur .2

1 Enarrat, in Ps. 1 n. 9.
2 Regulae fusius tractatae, interrog. 37 n. 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.