AAS 3 (1911), p. 644

2. Festa Duplicia I et II classis perpetuo impedita re-
.ponuntur, tamquam in sedem propriam, in primam diem liberam
ab alio Festo Duplici I autì II classis, vel ab aliqua die
Octava, vel ab Officiis huiusmodi Festa excludentibus, salvo privilegio
Festivitati Purificationis B. M. Y. concesso.
3. Dominicae maiores excludunt assignationem perpetuam
cuiusvis Festi Duplicis etiam I classis : Dominicae vero minores
assignationem excludunt cuiuscumque Duplicis maioris aut minoris,
nisi sit Festum Domini. Festum SS. Nominis Mariae perpetuo
assignatur diei duodecimae mensis Septembris.
4. Dies II Novembris excludit tum Festa occurrentia quae
non sint Duplicia I classis, tum Festa perpetuo reponenda cuiusvis
ritus.

TITULUS V.
De concurrentia Festorum.

1. Dominicae maiores Vesperas habent integras in concurrentia
cum quovis Festo, nisi sit ritus Duplicis I aut II classis :
ideoque in primis Vesperis sumuntur Antiphonae cum Psalmis
de Sabbato; in Adventu tamen dicuntur Antiphonae de Laudibus
Dominicae cum iisdem Psalmis de Sabbato.
2. Dominicae minores cedunt Vesperas, tum Duplicibus
I aut II classis, tum omnibus Festis Domini, tum diebus Octavia
Festorum Domini : integras autem habent Vesperas in concursu
cum aliis Festis, sumptis in I Vesperis Antiphonis et Psalmis
de Sabbato.
3. Leges, quibus ordinantur Vesperae infra Octavam Nativitatis
Domini, immutatae manent

TITULUS VI.
De Commemorationibus.

.1. In Duplicibus I classis non fiat commemoratio de praecedenti,
nisi fuerit aut Dominica quaevis, etiam per annum, aut
Duplex I vel II classis, aut dies Octava alicuius Festi Domini
primarii, aut dies infra Octavam privilegiatam, aut Feria maior.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.