AAS 3 (1911), p. 645

In occurrentia fiat tantum commemoratio de Dominica quacumque,
de Octava privilegiata et de Feria maiori. De sequenti
vero Officio (etiam ad modum Simplicis redacto) fiat semper
commemoratio, minime autem de die infra Octavam non privilegiatam
aut de Simplici.
2. In Duplicibus II classis de praecedenti Officio semper
fieri debet commemoratio, nisi fuerit de aliquo Festo Semiduplici,
vel de die infra Octavam non privilegiatam. In occurrentia
fit commemoratio de quavis Dominica, de quolibet Duplici
vel Semiduplici ad modum Simplicis redacto, de Octava privilegiata,
de Feria, maiori et de Vigilia: de Simplici vero fit tantum
in Laudibus et in Missis privatis. De sequenti autem Officio
quolibet, etiam Simplici vel ad modum Simplicis redacto, fit
semper commemoratio, ac etiam de die infra Octavam, si in crastino
Officium de ea agendum sit; et tunc cum Antiphona et Versículo
e I Vesperis Festi.
3. Licet Festa Domini eorumque Octavae privilegio gaudeant
ut in occurrentia praevaleant Doniinicis minoribus, nihilominus,
quando plures fieri debeant commemorationes (cauto
quod in Vesperis semper fiat prima commemoratio de Officio
concurrenti, cuiusvis ritus et dignitatis), tam in Vesperis, quam
in Laudibus et Missa hic ordo servetur: 1 . ° de Dominica qualibet;
2 . ° de die infra Octavam Epiphaniae aut Corporis Christi;
3 . °de die Octava;4 . °de Duplici maiore;5.° de Duplici minore;
6 . °de Semiduplici; 7 . ° de die infra Octavam communem; 8.° de
Feria VI post Octavam Ascensionis; 9.° de Feria maiori; 1 0 . ° de
Vigilia; 1 1 . de Simplici.0

TITULUS VII.
De conclusione propria Hymnorum et Versu proprio ad Primam,
de Suffragiis Sanctorum, de Precibus, de Symbolo
A thanasiano et de tertia oratione in Missa.

1. Quando eadem die occurrunt plura Officia, quae propriam
habeant conclusionem Hymnorum vel proprium Versum ad

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.