AAS 3 (1911), p. 646

Primam, conclusio et Versus dicantur, quae propria sunt'Officii,
quod ea die recitatur.
2. Deinceps, quando facienda erunt Suffragia Sanctorum,
unum tantum fiet Suffragium, iuxta formulam propositam in
Ordinario novi Psalterii.
3. Symbolum Athanasianum additur ad Primam in Festo
SS. Trinitatis et in Dominicis tantummodo post Epiphaniam
et post Pentecosten, quando de eis persolvendum est Officium
salva exceptione, de qua n. sequenti.
4. Quando in Dominica fit commemoratio de aliquo Officio
Duplici, vel de die Octava, vel de die infra Octavam, omittuntur
Suffragium, Preces, Symbolum Quicumque et tertia Oratio
in Missa.

TITULUS VIII.
De Officiis votivis deque aliis Officiis addititiis.

1. Cum per hanc novam Psalterii dispositionem causae
cessaverint Indulti Generalis d. d. 5 Iulii 1883 pro Officiis votivis,
haec ipsa Officia, et alia similia ex particularibus indultis
concessa, tolluntur omnino et sublata declarantur.
2. Cessat pariter obligatio recitandi in Choro, diebus a Rubricis
hucusque vigentibus praescriptis, Officium parvum
B. Mariae Virginis, Officium Defunctorum, nec non Psalmos
Graduales ac Paenitentiales. Capitula vero, quae ad ista Officia
addititia ex peculiari constitutione aut legato tenentur, a Sancta
Sede eorum commutationem impetrabunt.
3. In Festo S. Marci et in Triduo Rogationum integrum
manet onus recitandi Litanias Sanctorum, etiam extra Chorum.

TITULUS IX.
De Festis Dedicationis ac Tituli Ecclesiae
et de Patronis.
1. Festum Dedicationis cuiuslibet Ecclesiae est semper
primarium, et Festum Domini.
.2. Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis et Fe-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.