AAS 3 (1911), p. 647
stum Titulare eiusdem celebranda sunt sub ritu Duplici I classis
cum Octava per totam Dioecesim ab universo Clero saeculari
et etiam regulari Kalendarium Dioecesanum adhibente: a
Regularibus vero utriusque sexus in eadem Dioecesi commoïantibus
ac proprium Kalendarium habentibus, pariter sub ritu
duplici I classis, absque tamen Octava.
3. Quum Sacrosancta Lateranensis Archibasilica omnium
Ecclesiarum Urbis et Orbis sit mater et caput, tum ipsius Dedicationis
Anniversarium, tum Festum Transfigurationis Domini,
quod, praeter magnam Resurrectionis Dominicae sollemnitatem,
tamquam Titulare ab ipsa recoli solet, ab universo Clero tam
saeculari quam regulari, etiam ab illis qui peculiarem ritum sequuntur,
sub ritu Duplici II classis deinceps celebrabitur.
4. Festum Patroni principalis Oppidi, vel Civitatis, vel
Dioecesis, vel Provinciae, vel Nationis, Clerus saecularis, et regularis
ibi degens et Kalendarium Dioecesanum sequens sub
ritu Duplici I classis cum Octava celebrabit : Regulares vero ibidem
commorantes et Kalendarium proprium habentes, idem
Festum, quamvis feriatum numquam fuerit, eodem ritu celebrabunt,
absque tamen Octava.
TITULUS X.
De Missis in Dominicis et Feriis deque Missis pro Defunctis.
1. In Dominicis, etiam minoribus, quodcumque Festum
occurrat, dummodo non.sit Festum Domini, vel eius dies Octava,
aut Duplex I vel II classis, Missa semper dicenda erit de Dominica
cum commemoratione festi. Quod si Festum commemorandum
sit Duplex, tunc omittenda est III Oratio.
2. In Feriis Quadragesimae, Quatuor Temporum, II Rogationum,
et in Vigiliis, si occurrat fieri Officium alicuius Festi
Duplicis (non tamen I vel II classis) aut Semiduplicis, Missae
privatae dici poterunt ad libitum, vel de Festo cum commemoratione
ultimoque Evangelio Feriae aut Vigiliae, vel de Feria
aut Vigilia cum commemoratione Festi: prohibentur tamen