AAS 30 (1938), p. 183
CONSTITUTIONES APOSTOLICAE
: ' 1
CRYPTOFERRATEN.
CR Y PTOPERRATEN SE COENOBIUM PROPE URBEM IN ABBATIAM «NULLIUS», SEU
MONASTERIUM EXARCHICUM, ERIGITUR, MONACHIS BASILIANIS RITUS BY-
ZANTINI CONCREDITUR ET EIUSDEM FINES, IURA AC PRIVILEGIA STATUUNTUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Pervetustum Cryptaeferratae Coenobium, quod, licet inter latinas
gentes ac prope Urbem ipsam positum, inde ab exordio byzantinum ritum
adhuc usque servavit, Romanorum Pontificum erga orientales Ecclesias
propensissimi animi praeclarum semper exhibuit testimonium.
Quod quidem animo volvèntes, ex quo Nos inscrutabili Dei consilio ad
Petri Sedem evecti sumus, non mediocri gavisi sumus gaudio sub per
culiari Nostro patrocinio Coenobium illud recipere, quod, saeculo decimo
primo ineunte a Divo Nilo Iuniore conditum, temporum decursu
magis in dies floruit, veluti orientalis fulgidissima gemma in Romani
Pontificis tiara inserta. Nos enim fugere non poterat Abbatiae illius
historiam cum Romanae Ecclesiae arctissime semper coniunctam fuisse,
eamque Praedecessores Nostros plurimis cumulasse privilegiis et honoribus,
quibus et christifidelibus venerabilior redderetur et ad exoptatam
Ecclesiarum orientalium cum Apostolica Sede unionem promovendam
aptior fieret. Huius pontificiae erga Oryptoferratense Coenobium dilectionis
non unum in medium proferri potest exemplum; sed, ut proximiores
tantum aevi res breviter attingamus, memorare Iubet cl. m. Leonem
Papam Tertium Decimum, qui in Abbatia illa et byzantini ritus
integritatem instauravit et monasticam disciplinam ad S. Basilii Magni
regulas propius restituit, et auctor fuit ut ubique gentium evulgarentur
ingenuarum artium opera, quibus pia fidelium devotio S; Mariae
Cryptaef erratae Basilicam ditavit, ad quam illi Roma, ex Latio,
ex ipsis remotis Orientis byzantini regionibus omni tempore frequentes
confluxerunt. Nec minor fuit in Coenobium ipsum tam s, m. Pii Papae
Decimi munificentia, quam fel. rec. Benedicti Papae Quinti Decimi apo>-