AAS 30 (1938), p. 202

2° accurate est inspiciendum quoties vespere ecclesiae obserantur ne quis
homo malevolus includatur; 3° officium ecclesiae claudendae eiusque
claves committantur personis omni suspicione maioribus, praecipue vero
vino non deditis. Hisce cautelis aliam valde commendatam addere velimus,
quae in dies usitatior evadit quaeque utile nonnunquam praebet
auxilium ad praecavenda furum molimina, ubi usui est: nempe collocationem
opportunis in locis tintinnabulorum vi electrica pulsandorum,
dum portae aperiuntur, vel eaedem aut tabernaculum aut altare aut
mensa aut candelabra tanguntur, quorum ope sacerdotis custodisve attentio
repente provocatur; aut speciales electrici apparatus, qui ecclesiam
repente illuminent custodemque de furum praesentia statim certiorem
faciant : hi tamen apparatus, ut optatum consequantur finem, erunt
scite et ingeniose tegendi, ita ut quamlibet adimant furum suspicionem,
quotidieque inspiciendi ut suo munere apte fungantur.
Specialis extraordinaria providentia demum prostat in § 3 relati canonis
: (( gravi aliqua suadente causa ab Ordinario loci probata, non est
vetitum Sanctissimam Eucharistiam nocturno tempore extra altare super
corporali tarnen, in loco tutiore et decenti, asservari, servato praescripto
can. ffltl ». Hic locus de more est sacrarium, dummodo reapse sit locus
tutior et decens, vel arca solidissima et optime clausa (italice cassaforte),
si haec sit praeferenda, muro inserta in quodam ecclesiae pariete. Quodsi
nec ecclesia nec sacrarium necessariam perhibeant securitatem, Eucharistia
poterit retineri in alio loco tutiore, etiam privato : tunc parocho
est cura adhibenda ut debita reverentia et honore Ssmum Sacramentum
custodiatur neque minuatur fides fidelium in praesentia reali. In huiusmodi
vero asservatione Ssmae Eucharistiae Sacrae Species non sunt
corporali dumtaxat contegendae, sed semper in vase seu pyxide includendae
: insuper cum e ciborio ecclesiae educuntur aut ad ipsum re-5
feruntur, opus est ut sacerdos superpelliceo et stola sit indutus eumque
clericus comitetur lumen gestans saltem regulariter.
Curandum est praeterea ecclesiarum rectoribus ad furta praecavenda
ut in tabernaculis, quantum fieri possit, non relinquantur pyxides et
vasa sacra magni pretii, unde cupiditas audaciaque furum magis alliciatur
: quum haec vasa occasione quarundam sollemnitatum adhibentur,
valde est optandum ut tempore postremae Missae purificentur et loco
tuto reponantur, qui sacrarium non sit; particulae vero, quae superfuerint,
in ordinaria pyxide collocentur. Pariter abstineant a decorando
altaria et sacra simulacra sculpta vel picta (eademque assidue decorata

5 Cfr. cit. decr. Alionen., not. 2.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.