AAS 30 (1938), p. 203

servando publico cultui exposita) eximiis muneribus votivis, qualia sunt
aurei et argentei anuli, catellae, monilia, inaures, margaritae et similia
: quod si id facere praestet occasione cuiusdam diei festi, eodem
exacto? ea munera ab ecclesia satagant removere causamque remotionis
probe fideles edocere.
6. - c) « Clavis tabernaculi diligentissime a sacerdote custodiatur ».
Omnes cautelae, quas hucusque recensuimus, ad irritum redigantur si,
quod potissimum in hac re est curandum, clavis tabernaculi caute non
custodiatur, ut expresse cavet can. rei. § 4, gravi conscientiae onere
adiecto sacerdoti, cui haec est custodia commissa. Ut huic diligentissimae
custodiae canone praescriptae ab ecclesiae rectore satisfiat, ipsi districte
praecipitur ut clavis tabernaculi nunquam super mensa altaris aut in
claustro ostioli relinquatur, ne tempore quidem quo mane divina officia
ad Sacramenti altare et Sanctissimae Communionis distributio peraguntur,
praesertim si hoc altare haud in conspicuo sit. Hisce vero absolutis,
clavis vel ab ecclesiae rectore domi custodiatur aut ab ipso continenter
gestetur, amissionis periculo remoto, vel in sacrario, et quidem in loco
tuto et secreto, reponatur altera clavi claudenda, quam alteram clavem
uti supra rector tueatur. 15
Sedulo perpendant sacerdotes Ssmae Eucharistiae custodes officium
custodiendae diligentissime clavis S. Ciborii esse grave, prout aperte
ostendunt finis ipsaque verba legis. Sacerdos, cui ius et officium ordinarie
et per se competit custodiendi clavem, est rector ecclesiae vel oratorii :
quodsi discedat, potest et debet pro tempore absentiae alii sacerdoti committere
custodiam; et si clavem in sacrario retineat sub alia clavi, potest
hanc tradere aedituo, pro tempore quo ipse abest, et clavis tabernaculi
necessaria esse queat : quod praxis ubique recepta manifeste confirmat.
Si agitur de ecclesia paroeciali, clavis parocho custodienda est; si de
ecclesia cathedrali aut collegiali, quae simul sit paroecialis, ad Capitulum
spectat custodire Ssmum Eucharistiam, et altera tabernaculi
clavis apud parochum servari debet (can. 415 § 3 n. 1). Ad parochum
pertinet exclusivum ius retinendi clavem tabernaculi, etsi in ecclesia
paroeciali erecta sit confraternitas. In ecclesiis non paroecialibus ubi
ex A. Sedis indulto asservatur, custodienda est cappellanis seu rectoribus,
nunquam laicis, etiamsi patroni sint : sine apostolico indulto
laici per se clavem ciborii retinere nequeunt.
7. - Specialia veniunt adnotanda de custodia clavis tabernaculi in ecr
clesiis monialium vel religiosarum et in piis seu religiosis domibus mulie-

6 Cfr. Encycl, litt. iussu Benedicti XIV edit. a S. O. EE. et RR., die 9 Febri 1731'.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.