AAS 30 (1938), p. 261

sticae disciplinae utilitatem unice prae oculis habentes, eam aliter circumscribendam
novamque exinde provinciam constituendam duximus.
Quare, omnibus mature perpensis, de venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium rebus consistorialibus praepositorum consilio,
praehabito voto venerabilis Fratris Hamleti Ioannis Cicognani, Archiepiscopi
titularis Laodicensis in Phrygia, Delegati Apostolici in Foederatis
Americae Septentrionalis Statibus, ac suppleto, quatenus opus sit,
quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, apostolicae
potestatis plenitudine, ab ecclesiastica provincia Cincinnatensi
dioecesim Ludovicopolitanam separamus ac seiungimus una cum clero
et populo, eamque ad Ecclesiae metropolitanae gradum et dignitatem extollimus.
Ipsi propterea eiusque pro tempore Archiepiscopis omnia concedimus
iura et privilegia, honores et praerogativas, quibus ceterae metropolitanae
Ecclesiae earumque Praesules iure communi gaudent et
fruuntur; praecipue vero Archiepiscopo Ludovicopolitano ius concedimus
Crucem intra suae provinciae ecclesiasticae fines ante se deferendi et sacro
Pallio iuxta liturgicas leges utendi, postquam tamen illud in sacro
Consistorio postulatum et obtentum fuerit. Hanc autem novam metropolitanam
Ecclesiam eiusque Archiepiscopos iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceterae Metropolitanae earumque Antistites
adstringuntur. Ab eadem deinde provincia Cincinnatensi dioeceses
Covingtonensem et Nashvillensem seiungimus easque una cum dioecesi
Owensburgensi, quam per Apostolicas sub plumbo Litteras Universi
Catholici Orbis heri a Nobis datas ereximus, metropolitanae Ecclesiae
Ludovicopolitanae suffraganeas constituimus, earumque pro tempore
Antistites metropolitico Archiepiscopi Ludovicopolitani iuri subiicimus.
Ad quae omnia ut supra disposita exsequenda, venerabilem quem supra
diximus Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani, Delegatum Apostolicum
in Foederatis Americae Septentrionalis Statibus, deligimus eique
propterea necessarias ad id et opportunas tribuimus facultates etiam
subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, eique onus imponimus ad S. Congregationem
Consistorialem authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar intra
sex menses ab his Litteris datis transmittendi. Volumus autem ut
harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides quae hisce Litteris
tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Praesentes autem
Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet
quorum intersit vel sua interesse praesumant, etiam si specifica et in-

AOTA, vol. V, n. 9. - 30-8-938. 18

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.