AAS 30 (1938), p. 260

cumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus. Non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque contrariis
: quibus omnibus, etiam speciali mentione dignis, per praesentes
derogamus. Nemini ergo hanc paginam dismembrationis, erectionis, subiectionis,
decreti, concessionis, commissionis, mandati, derogationis et
voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero hoc
attentare ausu temerario praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die decima mensis Decembris, Pontificatus Nostri
anno sexto decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius 8. B. E. 8. C. Consistorialis a Secretis

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco ® Plumbi

Beg. m Cane. Ap., Vol. LVIII, n. 57 - Al. Trussardi.

VIII

CINCINNATENSIS ET LUDOVICOPOLITANA

AB ARCHIDIOECESI CINCINNATENSI DIOECESES LUDOVICOPOLITANA, COVINGTONEN-

SIS ET NASHVILLENSIS DISMEMBRANTUR ATQUE NOVA CONSTITUITUR PRO-

VINCIA ECCLESIASTICA EX IPSA DIOECESI LUDOVICOPOLITANA UTI METROPO-

LITANA ET EX DIOECESIBUS OWENSBURGENSI, NUPER ERECTA, COVINGTONENSI

ET N ASH VILLEN SI UTI SUFFRAGANEAE EFFORMATA.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo christifidelium regimen facilius ac salubrius exerceatur, perutilis
sane est recta Ecclesiarum circumscriptio quae temporum et locorum
adiunctis aptissime respondere videatur. Cum itaque ecclesiastica provincia
Cincinnatensis nimis pateat, Nos, animarum bonum et ecclesia--

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.