AAS 30 (1938), p. 328
guntur. Statuimus insuper ut eadem cathedralis Ecclesia Saginavensis
iuri metropolitico ecclesiae Detroitensis uti suffraganea subiaceat atque
ad eiusdem provinciam ecclesiasticam pertineat. Volumus insuper ut
usquedum capitulum cathedralem constituatur, ad iuris normam consultores
dioecesani eligantur et adhibeantur. Quod vero ad clerum spectat,
decernimus ut simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem mandatae
fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio
legitime exstant. Quod autem ad huius dioecesis Saginavensis regimen,
administrationem ac dotationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris,
sede vacante, electionem, ad Seminarii dioecesani, saltem
parvi, erectionem, itemque ad fidelium iura et onera, aliaque id genus,
servanda iubemus quae de hac re sacri canones nec non Concilium plenarium
Baltimorense tertium praescribunt. Mandamus denique ut omnia
documenta et acta, quae novam hanc dioecesim respiciunt, quamprimum
fieri possit, a Cancellaria tum archidioecesis Detroitensis tum dioecesis
Grandormensis Curiae dioecesis Saginavensis tradantur, ut in eius archivo
asserventur. Ad quae omnia exsecutioni mandanda venerabilem
quem supra memoravimus Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani deligimus,
eidemque tribuimus facultates ad id necessarias et opportunas
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecu
clesiastica dignitate constitutum, et illi onus facimus mittendi quam primum
ad S. Congregationem Consistorialem authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut
nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substan-r
tiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere; et, si secus super his a quocumque, quavis
auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus
et inane esse et fore volumus et decernimus. Statuimus denique ut harum
Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris
tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque con-