AAS 30 (1938), p. 329

trariis, etiam speciali mentione dignis. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, statuti, derogationis,
mandati et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.
Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die sexta et vicesima mensis Februarii, Pontificatus
Nostri anno decimo septimo.

Fr. TBL PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI

Cancellarius S. R. E. 8. C. Consistorialis a Secretis

Carolus Respighi, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. TAX, n. 11 - Al. Trussardi.

III

DE CALABAR

DE CALABAR PRAEFECTURA APOSTOLICA DI SMEMBRA TUR ET NOVA ERIGITUR PRAE-

FECTURA APOSTOLICA « DE OGOJA ».

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Intra Nigeriae fines, quae prae ceteris Africae regionibus populi multitudine
superabundat, peropportunam visum est, ut aptius inibi christiano
nomini propagando consuli possit, novam Praefecturam Apostolicam
erigere.
De consilio itaque venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum, obtento
favorabili voto venerabilis Fratris Antonii Riberi, Archiepiscopi titularis
Darensis, Delegati Apostolici Africae pro Missionibus, omnibus mature
perpensis, latissimum Praefecturae Apostolicae de Calabar territorium,
quae in illa regione exstat et apostolicis Societatis Sancti Patritii
pro Missionibus ad Exteros commissa est curis, in duas dividere partes
statuimus et novam exinde Missionem constituere.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.