AAS 30 (1938), p. 402
BORNEAE HOLLANDICAE
A VICARIATU APOSTOLICO BORNEAE HOLLANDICAE PARS SEIUNGITUR, QUAE IN
PRAEFECTURAM APOSTOLICAM NOMINE DE BANDJERMASIN NUNCUPANDAM
ERIGITUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ad evangelizationis opus facilius nullusque reddendum recta sane
iuvat Missionum circumscriptio, earum latissimi plerumque territorii
divisio, et novarum Missionum constitutio. Quum itaque venerabilis
Frater Tarcisius Henricus Ioseph van Valenberg, Ordinis Minorum
Capulatorum, Episcopus titularis Combensis et Vicarius Apostolicus*
Borneae Hollandicae, iterum atque iterum enixis precibus a Nobis expostulaverit,
ut provincia meridionalis-orientalis Borneae, eo quod a sua
sede non parum sit dissita et accessu perdifficilis, a sui Vicariatus Apostolici
territorio distraheretur et in novam erigeretur Missionem, Nos, de
venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
de Propaganda Fide praepositorum consilio, omnibus mature
perpensis, oblatis Nobis precibus lubentissime annuere decrevimus,
certam foventes spem ad catholicam veritatem magis aptiusque prolatandam
et ad maius spirituale christifidelium bonum id esse obventurum.
Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua
interesse praesumant consensu, de apostolicae potestatis plenitudine,
tenore praesentium, ab Apostolici quem supra diximus Vicariatus Borneae
Hollandicae territorio provinciam meridionalem-orientalem Borneae
(vulgo ResMentie der Zuider en Oosterafdeeling) seiungimus et
territorium ita distractum in Praefecturam Apostolicam erigimus et
constituimus eamque de Bandjermasin nuncupari volumus ac decernimus.
Considerantes autem in regione illa iam ab anno millesimo nongentesimo
vicesimo sexto ad Christi regnum prolatandum impense adlaborare
Congregationis a S. Familia Missionarios, novam istam Praefecturam
huius Congregationis curis, ad Nostrum tamen et Sanctae Sedis
beneplacitum, concredimus. Decernimus insuper ut Vicariatus Apostolicus
Borneae Hollandicae, territorio, uti supra diximus, imminutus,
posthac de Pontianah denominetur. Novae autem Praefecturae de
Bandjermasin eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribui-