AAS 30 (1938), p. 403

mus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem
Praefecturae earumque Antistites iure communi fruuntur et gaudent,
eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus
ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata
ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque minime
obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, commissionis, decreti, statuti et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero hoc ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die vicesima prima mensis Maii, Pontificatus Nostri
anno septimo decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. R. E 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Ludo vicus Kaas, Proton. Apost.

Loco £3 Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LIX, n. 54. - Al. Trussardi.

III

DE VIENTIANE ET LUANG-PRABANG-

VICARIATUS APOSTOLICUS DE LAOS DISMEMBRATUR ET NOVA ERIGITUR PRAE-

FECTURA APOSTOLICA DE VIENTIANE ET LUANG-PiRABANG.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad regnum Dei per orbem latius faciliusque dilatandum quam maxime
prodest recta ecclesiasticarum circumscriptionum constitutio. Quum
itaque Vicariatus Apostolicus de Laos in Indosinis, apostolicis Societatis
Parisiensis Missionum ad Exteras Gentes curis concreditus, im-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.