AAS 30 (1938), p. 58

cumque nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis
vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros
effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter
observari debere; et, si secus super bis a quocumque, quavis
auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus
et inane esse et fore volumus ac decernimus. Statuimus denique ut harum
Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce
Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis, editis, specialibus vel generalibus
constitutionibus et ordinationibus apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque
quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, statuti,
derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli
se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die trigesima prima mensis Iulii, Pontificatus Nostri
anno sextodecimo.

EUGENIUS Card. PACELLI Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

a Secretis Status 8. C. Consistorialis a Secretis

Iosephus Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Alfonsus Carinci, Proton. Apost.

Locó £g Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVIJ, n. 65 - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.