AAS 30 (1938), p. 57
figimtis, eamque proinde ad ecclesiae cathedralis gradum et dignitatem
evehimus, simulque ei eiusque pro tempore Episcopis iura omnia, honores,
insignia, favores, gratias, privilegia concedimus, quibus ceterae
per orbem cathedrales ecclesiae earumque Praesules iure communi pollent
et gaudent; eisque onera omnia imponimus et obligationes, quibus
eaedem ecclesiae et Episcopi adstringuntur. Novam autem hanc Lorenensem
dioecesim suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae
S. Pauli in Brasilia, eiusque propterea Episcopos pro tempore metropolitico
Archiepiscopi S. Pauli iuri subiicimus. (Episcopalem autem mensam
constituent Curiae emolumenta et ceterae oblationes, quae a fidelibus,
in quorum bonum dioecesis ipsa erecta est, offerri solent, praeter ea quae
ad hunc finem iam collecta sunt. Quum véro praesentis temporis adiuncta
non permittant in nova hac dioecesi Canonicorum capitulum modo constitui,
indulgemus ut interim pro Canonicis dioecesani Consultores ad
iuris tramitem eligantur. Mandamus insuper ut saltem parvum seminarium
dioecesanum, iuxta Codicis Iuris Canonici praescripta et normas
a Sacra Congregatione de Seminariis et Universitatibus Studiorum traditas,
quamprimum fieri poterit erigatur; itemque ut suis sumptibus
nqva ipsa dioecesis binos delectos iuvenes, aut modo saltem unum, iii
Pontificium Seminarium Brasilianum in Urbe non intermissa vice mittendus
curet, ut sub Romani Pontificis fere oculis in spem Ecclesiae instituantur.
Quod vero ad huius dioecesis regimen et administrationem, ad
Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium
iura et onera ceteraque huiusmodi spectat, adamussim servanda iubemus
quae sacri canones praescribunt. Quod autem ad clerum peculiariter
attinet, decernimus ut, simul ac eiusdem dioecesis erectio ad exsecutionem
demandata fuerit, clerici, qui in eius territorio legitime exstant,
eo ipso eidem dioecesi censeantur adscripti. Volumus denique ut documenta
omnia et acta, quae Lorenensem dioecesim eiusque clericos et fideles
respiciunt, a Cancellaria dioecesis Taubatensis ad Curiam episcopalem
novae dioecesis quamprimum fieri poterit tradantur, ut in proprio
archivo religiose serventur. Ad quae omnia, uti supra disposita et constituta,
exsecutioni mandanda, Venerabilem quem supra memoravimus
Fratrem Benedictum Aloisi Masella, apud Brasilianam Rempublicam
Nuntium Nostrum, delegamus, eique facultates tribuimus necessarias et
opportunas, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum
in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar ad Sacram Congregationem
Consistorialem transmittendi intra sex menses ab his Litteris
datis computandos. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quae-