AAS 31 (1939), p. 103
Oratio autem de eligendo Summo Pontifice post absolutam Missam a
B. P. D. Antonio Bacci, litteris Apostolicis ad Principes scribendis Secretario,
habita haec est.
ORATIO DE ELIGENDO PONTIFICE
Eminentissimi Principes,
Quod summus fatetur rerum gestarum scriptor « Principes mortales,
rempublicam aeternam », si de civili hominum consortione quodammodo1
asseverari potest, at cum de Catholica Ecclesia agitur, quam divinus eius
Conditor in Beato Petro Apostolorum Principe veluti fundamento in
omne aevum consistere decrevit, id destrictiore profecto ratione affirmandum
est potioreque iure. Etenim humanae res omnes, quasi fuga
temporum pedetemptim consumptae, remittunt, decidunt atque evanescunt;
ipsamet potentissima regna amplissimaque imperia, quae annorum
vi facinorumque gloria efferebantur, alia ex aliis decursu aetatis
debilitantur, corruunt, dilabuntur : « Debemur morti nos nostraque ». 2
Verumtamen, quam Christus Dominus ad sempiternam assequendam
hominum salutem condidit, societas non saeculorum impetu atteritur,
non alternis vicissitudinibus deturbatur, non humanis denique casibus
evincitur; sed, confisa unice Deo, rerum temporumque difficultates ducta
tur victrix, ac securo plenoque gradu in omnem posteritatem propagatum
Utique, proh dolor, Romani Pontifices, — quod in praesens de
Patre desideratissimo una nobiscum catholicus orbis conqueritur — ut
mortales sunt, ita ad humanum exitum identidem rapiuntur; nihilo
secius, qui ex Beati Petri successione, Divini Redemptoris personam in
terris obtinet, ille numquam moritur « Ecce ego vobiscum sum omnibus
diebus usque ad consummationem saeculi ».3
Quapropter, postquam Vobis, Eminentissimi Patres, recenti funere
acerbissime affectis, grave officium fuit, per sollemnia habita parentalia,
vota precesque fundere pro sempiterna amissi Pontificis beatitate, in
praesens itidem officium est, heic coram caelestis Numinis ara congregatis,
supplices voces admovere Deo, qui mentes vestras superna luce sua
collustrare benigne velit, ut, pro sanctissimo munere vestro, eum Iesu
Christi Vicarium eligatis, qui mysticam Ecclesiae navem per tot Auctus
tantasque procellas secura manu tutoque itinere dirigat.
Quandoquidem vero, iussu manda toque vestro, de summa causae huius
1 TAC, An., III, 5.
2 HOR., Ep. ad Pis., V, 68.
S MATTH., XXVIII, 20.