AAS 31 (1939), p. 105

Quemadmodum summus Galliae orator eloquentissime ait, « diadema,
quod primo Romanorum Pontificum frontem redemit, martyrii corona
fuit ». Per tria siquidem saecula, cum christianum nomen capitali9
poena afficeretur, almae huius Urbis Episcopi fere omnes, cruentis Apostolorum
vestigiis strenuo animo insistentes, eam, quam amplectebantur
ac tuebantur fidem, sua ipsorum vitae iactura confirmarunt.
Cum vero — pace ac libertate Catholicae Ecclesiae tandem restituta
— acrius fere ubique erumpentes haereses grassarentur, ac germanam
divinamque Iesu Christi religionem corrumpere eiusque unitatem infringere
ac dilacerare conarentur, tum summus Apostolicae Sedis Antistes
nullis pepercit curis laboribusque, ut doctrina, sagaciae prudentiaeque
pari, pro sui muneris conscientia, rem in pristinum redintegrant. Itemque,
quandoquidem « corpus Ecclesiae nihil tam scindit, quam superbia
», ubi elati ac contumaces homines nobilissimam Ecclesiae partem, 10
orientalem nempe, ab unitate abstrahere enisi sunt. Iesu Christi Vicarius
firmissima non modo auctoritate sua sed mirabili etiam animi demissione,
eorum arrogantiam et insolentiam retudit. Quodsi nova, eademque
teterrima ex Arabiae vasti tate exorta tempestas in occidentem formidolose
invadere omniaque submergere contendit, tum etiam hac in
petriana arce pro Ecclesiae civilisque cultus incolumitate evigilat Pontifex;
ac christianos Principes populosque studiosissime compellat, ul
e catholicarum gentium finibus instantia eiusmodi pericula arceantur.
Quaecumque igitur vel hominum mens, fucata veri specie decepta, vel
prava eorum voluntas contra christiana praecepta et catholicam rempublicam
moliri enitantur, in hanc firmissimam Apostolicam Petram
miserrime illiduntur. Itaque cum media aetate caesarea arrogantia,
suae potestatis fines migrans, in sanctissima Ecclesiae iura temerario
ausu involat, tum item Beati Petri successores officii sui esse ducunt
invicta animi fortitudine Apostolicae Sedis libertatem vindicare, ac se
veluti «civitatem munitavi et... columnam ferream et... murum aereum
» insanis hisce conatibus opponere. 11
Ac quando Novatorum haereses, errores veteres renovantes, latissime
per Europae regiones catholicam fidem perturbant christianos que mores;
quando, recentioribus hisce temporibus, innati doctrina homines,
rationis vim facultatemque aequo nimius efferentes, quidquid supra
rerum naturam ingeniique nostri captum est, superbe renuunt ac
respuunt, probe nostis, Eminentissimi Principes, qua sollerti cura im-

9 LACORDAIRE, Conf. VI.
1 0 OHRYSOST., Homil. 6.
1 1 IER , c. I. IS.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.