AAS 31 (1939), p. 157
non parum postremis hisce temporibus increvisse catholicam rem in
Taprobane insula, praesertim in latissimo Archidioecesis Columbensis
territorio, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio,
omnibus mature perpensis, ad illius Columbensis Archidioecesis dismembrationem
novaeque dioecesis erectionem deveniendum duximus. Suppleto
igitur quorum interest vel eorum qui sua interesse praesumant consensu,
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, ex Columbensis Archidioecesis
territorio civilem provinciam septemtrionalem-occidentalem,
quae vulgo North-Western Province nuncupatur, seiungimus ac separamus,
eiusque territorium in novam erigimus dioecesim, quae ab urbe
Chilaw « Chilawensem » appellari iubemus. Novam hanc dioecesim suffraganeam
constituimus Metropolitanae Ecclesiae Columbensi, eiusque
pro tempore Episcopos metropolitico Archiepiscopi Columbensis iuri
subiicimus; eamque cleri saecularis Taprobanensis insulae curis concredimus.
Sedem autem et cathedram episcopalem in praefata Chilaw
urbe constituimus; Ecclesiam vero in eadem urbe exstantem, Deo in
honorem Beatae Mariae Virginis a Monte Carmelo dicatam, ad Cathedralis
dignitatem ac fastigium extollimus; ipsi propterea et pro tempore
Episcopis Chilawensibus omnia tribuimus iura, privilegia, honores, insignia,
favores et gratias, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae earumque
Antistites iure communi fruuntur; illosque iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quum autem temporum
adiuncta prohibeant quominus illic Canonicorum Capitulum modo erigatur,
indulgemus ut interim pro canonicis dioecesani consultores ad iuris
tramitem deligantur. Quod autem attinet ad Seminarii dioecesani erectionem,
ad dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis seu
Administratoris Apostolici, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium
iura et onera aliaque huiusmodi servanda iubemus quae sacri canones
praescribunt. Mandamus insuper ut documenta et acta omnia, novam
hanc Chilawensem dioecesim respicientia, a curia episcopali Columbensi
ad curiam Chilawensem quam primum tradantur, ut in eius archivo
religiose serventur. Ad quae omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni
mandanda venerabilem Fratrem Leonem Petrum Kierkels, Archiepiscopum
titularem Salaminensem, in Indiis Orientalibus Delegatum
Apostolicum, deligimus, eique propterea tribuimus facultates ad id
necessarias et opportunas, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, et illi onus
facimus ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide authenticum
exemplar peractae exsecutionis actorum quantocius transmittendi. Prae-