AAS 31 (1939), p. 246

estis lux mundi». Lux lucet, sol calefacit. Ecce igitur finis vester, ecce1
catholici sacerdotii assignatum propositum : solem esse supernaturalem
qui hominum mentes veritate Christi illustret, eorumque animos inflammet
amore Christi. Huic autem fini assignatoque proposito omnis etiam
ad sacerdotium praeparatio ac conformatio respondeat oportet :
Si lux veritatis, quae ex Christo est, vos omnes fieri vultis, ipsi primum
hac veritate illustrandi estis. Propterea in sacrarum disciplinarum
studia incumbitis.
Si caritate Christi hominum animos informare cupitis, ipsi primum
caritate illa incendi debetis. Cui quidem rei educatio vestra religiosaascetica
inservit.
Probe nostis, filii dilectissimi, clericorum studia praeclara illa Constitutione
regi «Deus scientiarum Dominus», quam Decessor Noster
f. r. Pius XI edidit. Qua in Constitutione sedulo discrimen statutum est,
illudque diligenter in usum traducendum, inter disciplinas principales
(ad quas accedunt auxiliares), et ceteras quae speciales audiunt. Illae
— professores in ratione docendi et examinandi studiose hoc attendant —
principem locum teneant et veluti^centrum studiorum sint oportet; hae
vero sic tradendae sunt atque exercendae, ut disciplinas principales apte
comitentur atque compleant, at non nimium laboris sibi vindicent nec
unquam ita, ut studium accuratum et vere summum praecipuarum doctrinarum
detrimentum vel minimum patiatur.
Id sapientissime porro statutum est riteque servandum, ut « philosophiae
rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis
institutionem professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem,
doctrinam et principia, eaque sancte teneant». Ea enim est2
Aquinatis sapientia quae veritates rationi non impervias vivida luce illustratas
aptissimo eodemque solido unitatis nexu mirifice colliget ; ea est
quae ad dogmata fidei declaranda et defendenda maxime aptetur ; ea
denique est quae grassantes primarios errores cuiusvis temporis efficienter
valeat arcere et invicte debellare. Quapropter, dilectissimi filii, animum
afferte plenum amoris et studii erga Sanctum Thomam : totis viribus
incumbite ut luculentam eius doctrinam intellectu perspiciatis :
quidquid ad eam manifesto pertinet et tuta ratione ut praecipuum in
ea habetur, libenter amplectimini.
Haec praecepta a Decessoribus Nostris iampridem data, nostrarum
partium ducimus in praesenti recolere et, si alicubi desiderentur, ex
integro instaurare; simulque eorundem Decessorum Nostrorum monita

1 Matth., V, 14.
2 C. I. C, can. 1366, § 2.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.