AAS 31 (1939), p. 256

fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus
Apostolicis ac Decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuslibet.
Volumus autem ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis,
dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint
atque eiusdem Congregationis sigillo munita, in disceptationibus etiam
iudicialibus eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis
significatione hisce ostensis Litteris, haberetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvin
m. Iunii, anno MCMXXXIX Pontificatus Nostri primo.

A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.

II

SANCTUS FRANCISCUS ASSISIENSIS C. ET SANCTA CATHARINA SENENSIS V. PRIMARII
ITALIAE PATRONI DECLARANTUR.

r PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Licet commissa Nobis a Domino Redemptore
sollicitudo omnium ecclesiarum Nos ferme compellat ut Christifidelium
ubique terrarum bonum propensius foveamus, tamen, cum
Romana Sancti Petri Cathedra inter Italiae fines Dei providentia sit
constituta, in Italorum quidem utilitates peculiari modo promovendas
spirituales animum Nostrum data occasione ultro libenterque convertimus
et ea, quae ad hunc finem valde opportuna videantur, quamprimum
continenti cura decernenda statuimus. In tantis propterea temporum
discriminibus, quibus undique premuntur etiam Italicae gentes, nihil
magis consentaneum esse potest muneri pastorali Nostro atque etiam
affectui, quo prosequimur concives Nostros, quam illis coelestes apud
Deum singularesque constituere Patronos, qui veluti ad custodiam eorundem
et praesidium agant. Quis sane dubitet se Sanctorum patrocinio apud
Deum omni die adiuvari, praesertim quod in angustia positus intercessione
Beatorum Coelitum suffultus Dominum invocat et continuo Dominus
illum exaudit? Idque vero meritissime contendi potest de patrocinio,
quo Sancti nationes gentesque tegunt easque praecipue, quibus patrio
amore iam ipsi terrenam adhuc vitam agentes peculiaribus rationibus circumstantiisque
prodesse conati sunt. Quod procul dubio asseverandum
est de Sancto Francisco Assisiensi deque Sancta Catharina Senensi, qui
Italici ambo patriam suam Nostramque, magnam quidem iugiter Sanctorum
parentem, non modo, dum viverent, perspicuo factorum ac virtutum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.